Latin · ~7 min
1.6 to 1.7
Albertano of Brescia, Sermo II 1.6-7
Not analysed yet
De auditu. Auditu debemus super egenos et pauperes intelligere et desideria eorum in delli exaudire, ad exemplum Domini, de quo dicit Propheta:" Desiderium pauperum exaudivit Dominus: et preparationem cordis eorum exaudivit auris tua." Nec debemus obturare aures nostrasad clamorem pauperum. Ait enim Ysias: "Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, ipse clamabit, et non exaudietur." O quamdurus sermo, quando audimus pauperes cotidie clamantes, ad quorum clamorem obturamus aures nostras! Sed licet durus sit sermo,tamen rationabilis. Deus enim de divite se pauperem fecit et loco pauperum se quam dui uni costituit, dicens: "Quamdiu uni exminimis istis fecistis et, mihi fecistis," et: "Qui pascit pauperem, pascit Deum." Unde dictum est: "Quisquis es in mensa, primum depaupere pensa; nam dum, pascis, amice, Deum; pauperis in specie nam latet ipse Deus." Si ergo, dum pauper clamat, Deus clamareintelligitur et nos non exaudiemus eum clamantem, quare ipse nos clamantes exaudire deberet? Certe ipse rationabilter non debet nosexaudire nisi de misericordia sua hoc faciat. De gustu. Gustu eciam super egenos et pauperes intelligere debemus, quia de eo, gustare debemus, nobis subtrahendo, illis quandoque debemuslargiri. Nam, ut ait Seneca in Epistulis: "Magna laus est naufrago manum porrigere, eranti viam mostrare, cum esuriente panem suumdividere." Et Ysaias dixit: "Frange esurienti panem tuum, egenos, vagosque induc in domum tuam: si videris nudum, operi eum, etcarnem tuam ne despexeris." Nulla enim ex causa Deus melius cognositur quam per fractionem panis ad helimosinam faciendam,quod Deus manifeste ostendit nobis. Cum Yesus appropinquasset, post resurrectionem suam, discipulis euntibus ad castellum, quiadicitur Emaus, exponebat eis Scripturas, incipiens a Moyse et Prophetis. Ipsi vero non cognoscebant eum, licet cum eo cotidie conversatifuerant. Cognoverunt tamen illum in fractione panis, quasi daret eis manifeste intelligere quod Deus numquam melius cognosciturnec occuli hominum melius ad Dei cognitionem aperiuntur, quam per fractionem panis, ad helimosinam faciendam.