Latin · ~12 min
1.8 to 1.9
Albertano of Brescia, Sermo II 1.8-9
Not analysed yet
De odoratu. Odoratu eciam debemus super egenos et pauperes intelligere, in orationibus nostris. Et quod orationes odoramenta dicuntur, habemusin Apochalipsi, ut Sanctus Iohannes dicit quod vidit: "Viginti quatuor seniores, habentes singuli citharas, et fiales aureasodoramentorum plenas, que sunt orationes Sanctorum." Quare eciam Apostolus dixit: "Christi enim bonus odor sumus." Et eciamdictum est: "Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo." Nam, sicut incensum bonum odorem prestat hominibus,ita oratio bona bonum odorem reddit Deo. Orare itaque debemus ad Dominum pro eis, ut Dominus eruat illos de tribulationibuseorum. Multum enim valet oratio iusti assidua apud Deum. Nam et Ecclesia pro Petro sine intermissione orabat." Orare eciam pro eisdebemus presentes et circumstantes, eosque ortari ut, cum vos illis benefacitis, et ipsi de suo aliquid eis tribuant, et etiam super vos illisnon tribuitis, illi saltim aliquid largiantur. Orare eciam debemus, pro egenis et pauperibus, presides et divites et consules iusticie et aliosiurisdictionem habentes et in causis eorum libenter assister. Quod nos causidici plerumque male factimus; libentius enim oramus incausis divitum pro peccunia, quam in causis Dei et pauperum pro vita eterna, quod esse non deberet. De tactu. Rubrica. Tactu eciam debemus intelligere super egenos et pauperes, ad exemplum Domini. Nam, cum Dominus descendisset de celo monte,occurit ei quidam leprosus, dicens: "Domine, tu potes me mundare," at ille dixit: "Volo. Mundare," et tetigit eum et mundatus est." Eteciam oculos ceci linivit de lucto, facto exputo, et sanavit eum. Si ergo Dominus celi non est dedignatus tangere tam turpes pauperes, utest leprosus et cecus, nec nos miseri dedignari debemus tangere quoslibet pauperes. Libenter itaque debemus illos tangere et de lecto adlectum transportare et ad necessaria illos adiuvare et eciam cecis porrigere manum quandoque, et etiam, ad exemplum levite,vulneratos super iumentum illo adiuvare et commendare illos stabulario. Et licet tetigerim vobis istos septem modos et sensusprincipales, quibus debemus intelligere super egenos et pauperes, multi super tamen sunt sensus et modi, quibus super eos intelligerepossumus et debemus, scilicet: misericordia et benignitas, humanitas, scientia, et alii multi, de quibus non oportet ad presens disceptare. Non ergo se excuset aliquis ab helemosina, dicens: "Non habeo quid tribuam pauperibus." Nullus enim est in mundo, qui non possitintelligere super egenos et pauperes aliquo ex predictis modis, alioquin Deus mendax esset, qui dixit: "Pauperes semper habebitisvobiscum" et cum volueritis, poteritis illis benefacere. Si quis ergo vult, illis benefacere potest, et si non benefacit aliquis pauperibus,non deest illi facultas, sed voluntas. Si ergo non habet aliquis aurum vel argentum vel substantiam huius mundi, tribuat illisorationem, bonam voluntatem, compassionem, et dicat cum Apostolo: "Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, etego uror?" Et dicat quod Beatus Petrus dixit claudo "Aurum, et argentum non est michi: quod autem habeo, tibi do." Nam, utApostolus ait in Epistula secunda ad Corinthios: "Si voluntas quidem prompta est, secundum id, quod habet accepta est, et nonsecundum id, non habet. Non autem ut aliis sit consolatio, vobis autem tribulatio, sed ex equalitate. In presenti, nostra habundantiaaliorum inopiam suppleat: sicut et aliorum habundantia nostre debet esse inopie supplementum."