Latin · ~12 min
1.1 to 1.6
Albertano of Brescia, Sermo III 1.1-6
Not analysed yet
Sermo factus ad cognoscendum que sint in convivio necessaria et quomodo debeamus intelligere super egenos et pauperes, secundum Prophetam dicentem: "Beatus qui intellegit super egeneum et pauperem. In die mala custodiet eum Dominus." "Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam." Congregatio nostra sit in nomine Domini, qui ait: "Ubicumqueduo, vel tres congregati fuerint in nomine meo, ego ibi sum." Ad convivium, fratres, more solito congregati, quatuor inspiceredebemus: in primis, quid sit convivium; secundo, qualiter nosmetipsos ad convivium preparare debeamus; tercio, quos debeamus adconvivium invitare; quarto et ultimo, que sint ad convivium necessaria preparare. "Convivium est coagulum amicitie inter bonos, inter malos autem dissensio," ut quidam philosophus dixit. Ad hoc ergo, ut amicicianostra coaguletur bonis et inter bonos, oportet nos bonos esse et sic ad convivium nosmetipsos per bonitatem preparare, alioquinconvivium nobis bonum non esset. Nam, ut quidam philosophus dixit: "nichil est homini bonum sine se bono." Preparatione vero de nobis ipsis ad convivium facta. Circumspiciendum est, cum quibus edatis aut bibatis? Nam ut Seneca ait: "An estcircumspiciendum cum quibus edatis aut bibatis. Nam sine amico epulatio bene leonis ac lupi vita est." Et Propheta eciam dixit:" Superbo occulo, et insaciabili corde, cum hoc non edebam." Non enim cum omnibus indifferenter est comedendum. Nam dixit Beatus Paulus in Epistula: "Si is, qui nominatur frater inter vos, estfornicator, aut avarus, aut ydolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum cuiusmodi nec cibum sumite." Invitare ergodebetis ad convivium vestrum bonos et pauperes secundum verbum Domini dicentis: "Cum facis prandium aut cenam, noli invitareamicos, aut cognatos: sed pauperes, aut debiles," ut habeas retributionem a Domino. Recte igitur fecistis, invitando istos pauperesMinores ad convivium vestrum. Nam per ipsos Deum invitastis, ipso dicente: "Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, et michifecistis," et illos pascendo pascitis Dominum. Unde quidam sapiens dixit: "Quisquis es in mensa, primum de paupere pensa; nam dumpascis eum, pascis, amice, Deum; et pauperis in specie nam latet ipse Deus." Libenter itaque debetis istos pauperes et alios convocare et pascere et de vestra habundantia illis largiri, ut per preces et orationes suasrecipiat vos in eterna tabernacula, secundum verbum Domini dicentis: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: qui recipiant vosin eterna tabernacula." Bonum est enim helemosine donum, quod, cum donatur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur,Domino dicente: "Thesaurizate vobis thesaurum in celo: ubi neque erugo, neque tinea demolitur." Et eciam Marcialis dixit: "Qui iustissanctisque viris, Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat. Qui vero indignis, bis munera prestita perdit, et quum donat,donat et inmeritis. Tu quoque communis meretricibus et parasitis quicquid habes perdis: perderis ergo, miser." Intendatis itaque superistos et alios egenos, ut sitis beati et non commoveamini in eternum, secundum verbum Prophete dicentis: "Beatus, qui intelligit superegenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus." Et alibi: "Iocundus homo, qui miseretur, et comodat: disponet sermonessuos in iudicio: quia in eternum non commovebitur."