Latin · ~10 min
1.7 to 1.8
Albertano of Brescia, Sermo III 1.7-8
Not analysed yet
Ultimo, ut dixi, ea que sunt ad convivium necessaria preparare. Et certe, arbitrio meo, ad convivium sunt necessaria tria generaferculorum: primum quidem de cibis spiritualibus, quibus alatur anima; secundum de cibis corporalibus, quibus corpora sustententur; tercium de cibariis mixtis, que simul prosint anime et corpori. Frater itaque noster, qui post me locuturus est, propinabit nobis ferculumde cibis spiritualibus. Propheta vero mandat vobis ferculum de cibariis mixtis, que, si diligenter fuerint a vobis sumpta atque digesta,multum vobis proderunt corpori et anime, cum dicit: "Si vere utique iusticiam loquimini: recte iudicate filii hominum." In hoc versuprophetico quolibet verbum per se notabile est. Unde quinque valde utilia notari possunt videlicet: locutio, veritas, iusticia, iudicium etper quos iusticia et iudicium debeat exerceri. Circa illud verbum "loquimini" scire debetis quod locutio ad ab ore procedit atque lingue artificio exercetur. Ad hoc ergo, ut locutionostra bona et recta utilisque sit, ori nostro debemus apponere custodiam frenoque recto illud coartare. Unde Propheta rogavitDominum, dicens: "Appone ori meo custodiam, et hostium circumstancie labiis meis." Et in Ecclesiaste legitur: "Aurum tuum, etargentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Et attende, ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectuinsidiancium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte." Freno itaque ori imposito, quia in proverbio dicitur: "Osse caret lingua, sedfrangit dorsa, maligna." Et eciam de omni ocioso verbo redituri sumus rationem. Et quia eciam a Sapiente dicitur: "Mors et vita inmanu lingue," domanda est lingua prout est possibile et cohercenda atque refrendanda, Ideo dixi prout possibile est linguam foredomandam, quia ad plenum nemo linguam suam domare potest, Beato Iacobo hoc testante, qui ait in Epistula sua: "Natura bestiarumserpentum, ac volucrum, et ceterorum domantur, et a natura humana domita sunt: linguam autem suam nemo domare potest." Sedlicet domari non possit, cohercenda tamen est. Unde Beatus Petrus, in Epistula sua prima, dixit: "Qui vult vitam diligere, et videre diesbonos, coherceat linguam suam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatuream." Idem et Propheta dixit: "Compescenda est eciam lingua," ut Cato ait: Virtutem primam puto compescere linguam: proximus estille qui Deo qui scit ratione tacere." Refrenanda est eciam lingua, ut taceat. Nam, ut ait Sapiens: "Tacere qui nescit, nescit loqui." Nescitergo stultus loqui, quia tacere nescit. Unde quidam sapiens, interogatus cur tantum taceret, an quia stultus esset, respondit: "Stultus nonpotest tacere." Salomon tamen dixit: "Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur." Moderate tamen loqui et tacere debemus; undePamfilus dixit: "Nec nimium taceas nec verba superflua dicas."