Latin · ~7 min
1.16 to 1.18
Albertano of Brescia, Sermo III 1.16-18
Not analysed yet
Iusticia vero in iuditio est necessaria, ut supra dixi: "Ante iudicium para iusticiam." Timor enim in iudicio est necessaria, quia: "Timor Domini est initium sapientie," ut Propheta dixit. Nam tanta est confusio legum etdecretorum et decretalium quod ad iudicandum vix memoria hominum suficit. Unde Lex dicit: "Omnium memoriam habere, etpenitus in nullo peccare, potius est divinitatis quam humanitatis." Si ergo potius est divinitatis quam humanitatis, valde timendumest ne forte divinitas in nobis non sit. Necessitas vero incumbere debet in iudicio, potius quam voluntas. Non enim per illa verba: "Nolite iudicare et nolite condempnare"exclusit necessitatem, sed voluntatem, que dicet: "Non iudicetis ex voluntate." Sed cum necessitas subest, iudicare potestis, quodprobatur per aliud Evangelium, ubi dicit: "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate." Non ergo peccatus estiudicare, si necessitas et oportunitas subest. Simile "nolite" est cum dicit: "Nolite iurare omnino." Non enim exclusit necessitatem velutilitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat: "Non habeatis voluntatem iurandi." Recte enim iuramentum prestatur, si tres comitessecum habeat, scilicet: utilitatem, veritatem, et necessitatem. Unde Apostolus dixit: "Homines per maiorem sui iurant." Et alibi:" Uniuscuisque controversie finis est iuramentum." Et "Angelus Domini iuravit per viventem in secula." Et Propheta dixit: "IuravitDominus, et non penitebit eum." Simile "nolite" est in Ysaia, ubi dicit: "Nolite addere agrum agro, vel domum domo." Nam nec ibiexclusit Dominus necessitatem vel utilitatem, sed voluntatem. Nulli enim sunt tam religiosi, qui non addat agrum agro, vel domumdomui. Nam si isti Fratres Minores non haberent ecclesiam competentem et amplam ad congregationem fidelium, adderent ecclesie etsi non haberent locum congruum ad coquinam, vel refectorium, adderent tunc domibus suis predicti. Simile "nolite" est cum dicit:" Nolite cogitare de crastino," et in aliis multis locis.