Latin · ~9 min
1.12 to 1.15
Albertano of Brescia, Sermo III 1.12-15
Not analysed yet
Hiis itaque prenotatis, super illo verbo "iustitiam," videamus que sint dicenda super quarto notabili, ubi dicit: "recte iudicate." Et certehoc verbum "iudicate" imperative modi est. Imperat ergo Propheta recte iudicare, sed Dominus videtur in Evangelio contrariumdicere. Ait enim: "Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condempnare et non condempnabimini." Numquid ergo erit contrariumverbum Domini dicto Prophete? Absit, si ea attenderitis, que sunt in iudicio necessaria: et certe, meo arbitrio, septem sunt in iudicioprincipaliter necessaria, videlicet: sciencia, iurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iusticia, timor Domini et necessitas; de quibussingulariter, dispiciamus. Scientia in iudicio necessaria est, ut Salomon ait: "Ante iudicium para iusticiam, et antequam loquaris, disce." Quare iudex, qui impericiam male iudicavit, tenetur, sicut et medicus, qui per impericiam male secuit, tenetur, ut Leges nostre dicunt. Iurisdictio eciam necessaria est. Nam et ipsi Iudei dicebant Pilato: "Nobis non licet occidere quemquam," quia non habebantiurisdictionem. Alioquin sentencia nulla esset, ut pote a non competenti iudice lata, ut Leges clamant. Ratiocinatio est necessaria, id rationis inquisitio. Nam "bene adhibita ratio, quid optimum sit cernit, neglecta vero, multis implicatureroribus," ut quidam sapiens dixit. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum, qui enim secum rationem portat totummundum vincit. Unde quidam sapiens dixit: "Si vis vincere totum mundum, subice te rationi." Deliberatio eciam in iudicio est necessaria. Cum deliberatione enim et sine festinancia et ira procedendum est ad iudicium. "Deliberareenim utilia, mora est tutissima." Nam, ut quidam sapiens dixit: "Optimum iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat." "Iniudicando enim criminosa est celeritas." Unde dici consuevit: "Mora omnis odio est, sed facit sapientem." Et alius sapiens dixit: "Duosunt contraria iudicio: festinantia et ira." Quare eciam Tullius dixit: "Numquam enim iratus qui accedit ad penam mediocritatem illamtenebit, que est inter nimium et parum." Unde eciam lex dicit quod iudex ponderatas debet fere sententias et "frequenter partesinterogare an novi aliquid addere velint." Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum, digito scribebatin tera. Et, post deliberationem, elevato capite, sententiavit dicens: "Quicumque vestrum sine peccato, primum in eam lapidem mittat." Et iterum deliberando, in terram scribebat et postea elevatis occulis dixit: "Mulier, ubi sunt qui te accusant?" Et illa dixit: "Nemo,Domine." Et ille respondit: "Si nullus te accusat, nec ego te condempnabo."