Latin · ~12 min
1.21 to 1.23
Albertano of Brescia, Sermo III 1.21-23
Not analysed yet
Per Vetus Testamentum probatur, quia in lege Moysi dicitur: "Maleficium non paciaris vivere super terram." Et alibi: "Qui maledixeritpatri, vel matri, morte moriatur," et infinitis aliis auctoritatibus Veteris Testamenti. Sed heretici prefati dicunt Vetus Testamentumnon esse servandum et legem Moysi datam esse a diabolo. Quod nequaquam dicere possunt. Nam, si lex Moysi data esset a diabolo, nonpreciperet Deus ipsam servari, nec diceret Deum debere audiri, nec appellaretur in Evangelio lex Domini. Dicit enim Dominus inEvangelio ipsam debere servari cum dicit: "Super cathedram Moysi sederunt scribe, et pharisei, et ypocrite. Omnia, quecumque dixerintvobis, observate, et facite." Iubet eciam Dominus Moysem debere audiri cum dicit in Evangelio divitis: "Habent Moysem, et Prophetas:audiant illos." Appellatur eciam per Evangelium lex Domini cum dicit de Elizabeth et Zacharia, qui ambo erant iusti apud Deum,procedentes in omni opere et sermone, secundum legem Domini." Et eciam Dominus, post resurrectionem, cum appropinquassetdiscipulis suis, euntibus ad castellum, quod dicitur Emaus, incipiens a Moysen et Prophetis, exponebat Scripturas. Si enim lex Dominidata esset a diabolo non incepisset Dominus expositionem Scripturarum a Moyse. Sed quia ipsi heretici dicunt: "Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova omnia," probemus eciam per Novum Testamentumvindictam corporalem per iudices habentes iurisdictionem et imperium debere fieri et ipsam Deo placere. Dicit enim Beatus Petrus:" Estote subditi omni humane creature propter Deum: sive regi, tamquam excellenti; sive ducibus, tamquam ad ab eo missis advindictam vero malefactorum, ad laudem vero bonorum." Ergo vindicta de malefactoribus per iudicem facienda est. Et eciamApostolus, in Epistula prima ad Romanos, dicit: "Iudex non sine causa glaudium portat. Est enim iudex malefactorum in iram." Ergovindictam de malefactoribus sumere debet iudex. Dei enim minister per Paulum dicitur, sive sit bonus iudex sive sit malus. Pilatoenim, qui malus iudex erat, dixit Dominus in passione sua: "Non haberes potestatem super me, nisi data esset tibi desuper." Nontamen obedire debemus malis potestatibus in malum, cum idem Apostolus dicat: "Principes non sunt timori boni operis. Vis nontimere potestatem? Bonum fac." Et alibi: "Noli vinci a malo." Per verbum eciam Domini probatur vindictam corporalem per iudicem debere fieri. Nam dixit Lucas in Evangelio: "Verum taminimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se aducite huc, et interficite ante me." Et enim per passionem Domini probatur. Nam cum Dominus in cruce penderet, duobus latronibus pendentibus uno a dextris altero vero a sinistris, unus blasfemabat eum,dicens: "Si filius Dei es, descende nunc de cruce et salva temetipsum, et nos." Alius vero incripavit illum, dicens: "Nec tu Deum times? Nos quidem digna factis patimur et iuste, hic autem nil mali fecit," et, conversus ad Dominum, in quid: "Memento mei, Domine, cumveneris in regnum tuum." Dominus autem dixit ei: "Hodie mecum eris in paradiso." Certe aut latro iste dixit verum aut falsum. Siverum dixit ergo verum est quod latrones et similes malefactores, pro suis malis factis, digne et iuste occidi possunt, eciam a malispotestatibus sive iudicibus, sicut illi occidebantur. Si autem falsum dixit, in male fecisset Deus si pro uno mendatio, quod est peccatummortale, paradisum ei promisisset.