Latin · ~3 min
1.24 to 1.26
Albertano of Brescia, Sermo III 1.24-26
Not analysed yet
Non ergo debet iudex, habens iurisdictionem et imperium, dubitare facere vindictam. Nam dixit quidam sapiens: "Iudex, qui dubitatulcisci, multos improbos facit." Et alius dixit: "Qui non corripit peccantem, peccare imperat." Et alius dixit: "Criminis indulti securaaudatia crescit." Nam, prout puto, sicut quilibet, singulariter vindictam faciendo, peccaret, ita iudex, vindictam omittendo, non esset apeccato immunis. Alioquin tot essent malefactores, qui bonis hominibus vestes et cibaria auferrent non quod nullus bonus viverevaleret. Si ergo vos filii hominum, iudicate ut Deum non offendatis, sed mereamini audire ultimum iudicium Domini, qui dicet: "Venite,benedicti patris mei, percipite regnum, quod paratum est vobis ab origine mundi," ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit etregnat per omnia secula seculorum. Amen. Amen. Latin edition and English translation Copyright ©1997, 2000 Gregory Wayne Ahlquist