Latin · ~8 min
1.1 to 1.3
Albertano of Brescia, Sermo IV 1.1-3
Not analysed yet
Hic est Sermo, quem Albertanus causidicus de Sancta Agatha composuit et edidit inter causidicos brixienses, apud Fratres Minores in congregatione solita, sub anno Domini M. CC. L, in media Quadragesima, sermo Albertani super doctrina timoris Domini. Rubrica. Rogate Deum, fratres, ut ministerio sue sanctitatis, tribuat mihi, servo suo inutili, dicere inter vos hodie aliquid utilitatis. Fratres meicarisimi, qui estis ab hominibus sapientes nominati, summa opere curare debetis ut, secundam legem nostram, vera nomina sintconsequencia rebus, hoc est vere sitis sapientes, veramque sapientia possiddeatis. "Quicumque ergo vestrum indiget sapientia, postulet illama Deo, qui dat omnibus affluenter, nec improperat: et dabitur ei," ut Beatus Iacobus in Epistula sua dixit. Et certe, sicut per leges humanas"uniuscuiusque rei potentissima pars principium est," et "uniuscuiusque contractus initium spectandum est," ita per legem divinam, adpercipiendam sapientiam, ad initium vos ocurrere oportet, hoc est ad timorem Domini, qui est initium sapientie, ut Propheta dixit, qui ait:" Initium sapientie timor Domini." Audiamus itaque verbum Domini, per eundem Prophetam dicentis: "Venite, fili, audite me: timoremDomini docebo vos." Ad doctrinam vos invitat Dominus sui timoris, ut tribuat vobis dulcedine sui amoris. Hec est enim Domini iusta consuetudo ut, cui vult tribuere suam gratiam et suum amorem, prius incutiat suum timorem, quod potestisvidere per multa exempla. Nam, cum voluit tribuere Beate Virgini Marie suam gratiam et suum amorem, prius incussit ei per Angelumsuum timorem. Unde scriptum est in Evangelio quia, cum perturbata esset Virgo Maria in salutatione Angeli, rendit ei Angelus, dicens: "Netimeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum." Similiter, cum voluit tribuere Beato Iohanni suum amorem et ostendere illi secreta sua,prius incussit ei tantum timorem ut caderet enim in terram quasi mortuus, ut in Apochalipsi legitur. Similiter, cum Dominus BeatumPaulum vas electionis fecit, eique suam gratiam tribuit, tantum timorem ei incussit ut caderet in terram quasi mortuus pre timore et dixit:" Domine, quid vis me facere?" ut in Actibus Apostolorum legitur. Et sic possent poni infinita exempla.