Latin · ~8 min
1.4 to 1.9
Albertano of Brescia, Sermo IV 1.4-9
Not analysed yet
Habeamus ergo timore Domini et multa bona habebimus. Nam dixit Tobias filio suo: "Multa bona habebis, si timueris Deum." Et certe perDei timorem, ut dixi, habebimus cuis amorem et etiam omnia et oa bene geremus. Nam dixit Cassiodorus: "Semper bene geritur, si celestismetus humanis moribus apponatur." Tertio. Per Dei timorem habebimus claves ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum. Ait enim Petrus Alfonsus, qui fuitoptimus phylosophus: "Timor Domini est clavis ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum." Quarto. Per Dei timorem habebimus lucrum sine labore. Dixit enim idem Petrus: "Fili, timor Domini sit negotiatio tua et veniet tibi lucrumsine labore." Quinto. Per Dei timorem initialem, qui et caritativus dicitur, expellemus omnes timores, videlicet umanum mundanum servilem et omnianos timebunt. Nam dixit idem Petrus: "Qui timet Deum, omnia timent eum; qui vero non timet Deum, timet omnia." Timere itaquedebemus Deum cum virtute et sapientia, ut omnes terrores vidicamus. Scriptum est enim in libro qui dicitur Ymago mundi: "Virtus,adiutorio sapientie, omnes terrores vincit." Sexto. Per Dei timorem expellemus omnem inopiam et non minuemur omni bono. Dixit enim Propheta: "Timete in eum omnes sancti eius; quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono." Septimo. Per timorem Dei expellemus omnem servitutem et aquiremus non solum libertatem, sed eciam summam ingenuitatem. Nam"Qui timet Dominum diligit illum; et qui diligit illum, obedit Deo," ut Petrus Alfonsus dixit. Et qui timet et diligit illum et obedit Deo,Spiritus Dei est in illo. Et certe "Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas est," ut dixit Beatus Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios. Et BeataAgatha, interogata a Quintiano cuius conditionis esset, rendit: "Ingenua sum." Et cum ille reprehendisset eam, dicens: "si ingenuam es,quomodo ancillam Christi te esse comemoras?" et illa respondit: "Summa ingenuita hec est in qua servitus, Christi comemoratur," ut inpassione dicte Virginis legitur.