Latin · ~8 min
1.10 to 1.15
Albertano of Brescia, Sermo IV 1.10-15
Not analysed yet
Octavo. Per timorem Domini acquiremus illius misericordiam. Quare Beata Maria Virgo dixit: "Et misericordia eius a progenies in progeniestimentibus eum." Nono. Per Dei timorem acquiremus illius adiutorium atque protectionem. Ait enim Propheta: "Qui timent Dominum, speraverunt inDomino: adiutor corum, et protector eorum est." Decimo. Per Dei timorem acquiremus illius glorificationem. Dicit enim Propheta: "Multa flagella peccatoris." "Timentes autem Dominum,glorificat." Undecimo. Per Dei timorem acquiremus beatitudines et erimus beati. Dixit enim Propheta: "Beati omnes, qui timent Dominum, quiambulant in viis eius." Duodecimo. Per Dei timorem perveniemus ad perfectum bonum, hoc est ad veram sapientiam et sciam divinarum et humanarum rerum. Est enim "sapientia perfectum bonum mentis humane," et "divinarum et humanarum rerum scientia," ut Seneca in Epistulis dixit. Est enimsumum bonum in vita solamen studium sapientie, quam qui invenit felix est et qui possidet beatus. Quam sapientiam Salomon inProverbiis super omnia commendavit, dicens: "Melior est sapientia cunctis preciosis opibus: et omne desiderabile ei non poterit comparari." Unde ait: "Dic sapiencie, soror mea es: et prudentiam amicam tuam voca." Et iterum: "Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquireprudentiam, quia melior est argento." Quam sapientiam habere debemus ad sobrietatem et cum timore Domini. Nam dixit Beatus Paulus, inEpistula sua ad Romanos: "Noli altum sapere, sed time." Et iterum, in eadem: "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere adsobrietatem." Et certe, si ita fecerimus, sapientia multa bona nobis tribuet. In primis enim letificat cor, ut Iesus Syrac testatur, dicens: "Vinum, et musica letificant cor: et super ultraque dilectio sapience." Insupereciam animum sanat. Nam dixit Seneca in Epistulis: "Eger animus est sine sapientia." Sapiencia insuper "animum firmat et fabricat, vitadisponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat." "Sapientia nos tueri debet. Hoc docebit ut Deum sequaris, feras casus." "Hoc exigitut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat." Hominem ita sapientem facit ut a quodam phylosopho dicatur: "Sapiens contraomnes feret arma cum cogitat." Nos ergo ita sapientes esse debemus ut simus "sapientes in bono, et simplices in malo," ut Beatus Paulus, inEpistula ad Romanos, dixit.