Latin · ~10 min
1.13 to 1.19
Albertano of Brescia, Sermo Januensis 1.13-19
Not analysed yet
Quinta vero allocutione debemus loqui composite et verba composita et ornatadicere; nam ut ait Salomon: Favus mellis verba composita dulcedo animæ etsanitas est ossium; et Cassiodorus dixit: loqui hominibus communiter datumest, solus ornatus est qui discernit indoctos. Sexta vero allocutione debemus loqui scienter, ut ea quæ proferimus certaet cognita sint �--Unde quidem sapiens cum interrogatus esset ab alioquomodo posset optime dicere, respondit: si tantummodo dixeris quod benescieris; non enim dicere debemus verba obscura vel ambigua vel sophistica. Nam nihil interest neget quis vel taceat an obscure respondeat quantum adhoc ut incertum dimittat interrogantem, ut lex dicit. Unde etiam quidamphilosophus dicit: Sanctius est esse quam quod nemo intelligat dicere. EtJesus Sirach dicit: «qui sophistice loquitur odibilisest, in omni redefraudabitur; non enim illi est a Domino data gratia». Septima autem allocutione debemus loqui sapienter, sine dolo, fraude etmalitia, bona mente et intentione et sine alterius lesione; et itaseptemplici locutione tali conditur scientia virtutum sapore. Conditur etiam ut prædixi triplici virtutis exercitio. Nam ut ait Tullius: Omnis virtus in rebus utitur. Quarum prima inprospiendoest quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum quidconsequens, ex quibus quæque gignantur quæ cujusque rei causa sit. Alia est cohibere motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficererationi. Tertia est rebus quas acquirimus uti moderate atque scienter. De quibussingulis despiciamus. In primo igitur virtutis exercitio, quando homines adnos veniunt causa consilii vel auxilii perspiciendum est quid verum sit,quia veritas post Deum colenda est, quæ sola Deo homines primos facit, cumipse Deus veritas sit, ipso testante: Ego sum via veritas et vita: Quodautem adjecit Tullius, sincerumque: hæc ideo dixit quia sincera et puraveritas spectanda est mendacio penitus fugato. Quare dixit Cassiodorus: Bonum est, verum si in eo nihil misceatur adversum. Et Dominus dixit: Diabolus est mendax et pater ejus. Et Salomon dixit: potius est diligendusfur quam assiduus in mendacio. Super eo vero quod adjecit consentaneum. Statim in negotio nobis proposito inspicere debemus utrum negotium illud sitconsentaneum rationi an non. Similiter inspiciendum est qui contradicanthuic negotio et qui consentiant ad hoc ut cognoscamus utrum negotium perducipossit ad effectum an non. Quid autem consequens ideo adjecit, quia quædamin principio videntur bona ex quibus multa mala sequuntur. In omnibus enimbonis duplicia mala invenies, ut Sapiens dixit. Quare inspicienda sunt, exquibus quæque gignantur et quæ cuique rei causa sit. Quare dixit Seneca,de formula honestæ vitæ, cuique rei causam requirere et cum initiainvenies exitus cogitabis. Inde Pamphilus dixit: