Latin · ~9 min
1.31
Albertano of Brescia, Sermo Januensis 1.31
Not analysed yet
Nihil tamen alienius quam timeri, perclare enim homines quem metuuntoderunt, quod quisque autem odit perisse expetit. Nullas opes multorum odiisobsistere posse, et si comunia ignotum servat modo autem cognitum; nihilenim est stultius quam in libera civitate velle timeri. Necesse est enim utmultos timeat quem multi timent; et itadefendimus spem et vitam aliorum etnostram quæ esse debet aliorum magistra, et etiam posterorum negotiageremus eosque defendemus instruendo eos gratia virtutum; nam ut aitTullius: optima hæreditas creditur a parentibus filiis omnique patrimonioprestantior gloria virtutis rerumque gestarum. Quare etiam Seneca dixit:nullus mihi dies per otium transit, parcio noctem, nocturnis studiis nonvaco somno, sed succumbo et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere etcastigatos quod detineo posterorum negotia gero quæ possint esse utiliaillis scribo salutares ammonitiones vel de medicamento similes eispræpones; et hæc quæ dixi vobis intelligantur Causidicis dicta et vobisNotariis sive Tabellionibus. Vere vobis tabellionibus per similitudinem dicipotest: vos estis sal terræ, quia sicut per salem omnes fere cibicondiuntur et saporem accipiunt ita per vestrum officium ac sapientiam omnesfere actus hominum condiuntur et saporem firmitatis accipiunt, et dicerepossunt laici: sine vobis litteratis nihil possumus facere. Nam ut aitCassiodorus: non est in mundo ita bona fortuna quam non augeat litterarumgloriosa notitia. Simus ergo sal sapientiæ eumque in ore habeamus quod sisal evanuerit in quo salietur, non eritis judices, quia ut ait, ut Dominusdixit: tam diu videre quis dicitur quam diu justus putatur; nomen enim quodab æquitate sumitur per superbiam non tenetur, nec eritis veri defensores,nam ut idem ait: vere defensor dictus qui innoxie defendit, nec eritissapientes quia sapientia hujus mundi stultitia apud Deum. Cassiodorus dixit. Nec eritis tabelliones sed dolosi et falsarii de quolibet vestrum dicipoterit cum Propheta qui ait: cujus os de amaritudine et dolore plenum estsub lingua ejus dolor et labor, et de omnibus vobis dici poterit: sepulchrumpatens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sublabiis eorum; judica illos Deus. Eiciendi erimus foras conculcandi, abomnibus, non solum ab hominibus, sed etiam in inferno a diabulis. Habeamusita in ore salem sapientiæ qui nobis proficiat ad vitam æternam, ad quamille nos perducat qui sine fine vivit et regnat.