Latin · ~8 min
1.28 to 1.30
Albertano of Brescia, Sermo Januensis 1.28-30
Not analysed yet
Ratio certe est quidam mentis aspectus qui dicitur naturæ imitatio, utSeneca in Epistolis dixit; et ita definitur: ratio est vis discretiva boniet mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesti cum electione boni et fugamali; inde etiam dicitur ratiocinatio, idest rationis inquisitio et certesapor rationis multus est. Quare ratio bene adhibita quid optimum sitconvenit, neglecta vero multis implicatur erroribus, et qui rationem secumportat totum mundum vincit. Quare quidam philosophus dixit: si vis vinceretotum mundum subjice te rationi. Subjicere ergo debemus nos rationi; etetiam alios, cum quibus utimur, proposse nostro et ad salsedinem justitiæactus hominum reducere debemus. Iustitia vero secundum Tullium est omnium domina et regina virtutum; quareidem Tullius dixit: fundamentum est perpetuæ commendationis et famæjustitia, sine qua nihil potest esse laudabile. Seneca vero definivitjustitiam dicens: Iustitia est naturæ tacita conventio et in adjutoriummoltorum inventa. In moralium vero dogmate definitur: Iustitia est virtushumanæ societatis conservatrix et comunis utilitatis; secundum vero legesdefinitur justitia: constans et perpetua voluntas jus suum uniquiquetribuens. Prædictis vero pensatis ac multis aliis quæ de justitia dicipossunt. Et Jesus Sirach ait: Filii agonizare pro anima tua et usque admortem certa pro justitia et Dominus expugnabit pro te omnes inimicos tuos. Iuris quoque præcepta quæ maximam dulcedinem habent sunt hæc: honestevivere, alterum non ledere suum cuique tribuere. Servemus ergo prædicta etin nobis locum habebit lex dicens: militant namque patroni causarumgloriosæ vocis confisi munimine laborantium spem, vitam posterosquedefendere; vox enim nostra videlicet fama nostra gloriosa erit. Est enimgloria frequens de aliquo fama cum laude, quam famam multum affectaredebemus; ait enim Paulus: quæcumque sunt bonæ famæ hec cogitate, et JesusSirach dixit: lux oculorum letificat animam et fama bona impinguat ossa; etalibi: curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit quam millethesauri et magni et pretiosi. Et alius dixit: cesset omnis virtus nisi famalate pateat et erimus confisi munimine sive amore civium, «unum enim estinespugnabile munimentum sive amor civium, ut Tullius dixit» qui etiam ait:omnium rerum nec quidquam aptus est ad opes tuendas et retinendas quamdiligi.