Latin
1.20.18 to 1.20.31
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.20.18-31
Not analysed yet
Datum Pysis sub trium priorum nostrorum sigillis die XI. Septembris indiccione prima sub anno Domini MCCCCVIII. Cum hac littera missi fuerunt doctores et viri sollempnes auctoritate collegii cardinalium patentibus litteris muniti. Gregorius hiis auditis scripsit econtra litteras et epistolas principibus et prelatis contra collegium cardinalium indixitque concilium generale in patriarchatu Aquilegiensi 〈vel〉 in episcopatu Ravennatensi citans prelatos necnon Rupertum Romanorum regem ad dictum concilium pro tractanda unione in ecclesia Dei. Petrus autem de Luna, in obediencia sua Benedictus XIII. ,indixit concilium in civitate Parpiniana incliti regni Arragonie ad festum omnium sanctorum. Sed maior pars cardinalium relinquentes eum, congregati sunt cum cardinalibus Gregorii apud Lyburnum, 〈videlicet 〉portum Pysanum, concordantes simul de concilio Pysano et de novo litteras per orbem emittentes principes et prelatos ad huiusmodi concilium invitabant declarantes puncta et iuramenta inter eos, qui de papatu contendebant. Inter que principale fuit cedere de papatu et qualiter dicta iuramenta ex post reprobabant . Inserebant eciam conclusiones universitatum diversarum et presertim Parisiensis et Bononiensis. Anno Domini MCCCCIX. in octava epiphanie factus est conventus Roperti Romanorum regis et principum apud Francfordiam. Et venerunt illuc duo cardinales, unus ex parte Gregorii, alter ex parte collegii cardinalium, et contra se alterutrum multas altercaciones habebant. Et tandem cardinalis pape obtulit se ad hoc, quod dominus Gregorius deberet consentire in locum et tempus, quo rex pro concilio celebrando propter unionem ecclesie duceret eligendum, dummodo collegium cardinalium illo venire consentiret, cum ipsi cardinales locum, quem papa indixit, scilicet civitatem Utinensem provincie Aquilegiensis, recusabant . Sed cardinalis collegii non consensit. Unde tandem maior pars archiepiscoporum /et principum declinavit in partem cardinalium. Et rex cum paucis et precipue cum illis, qui erant consanguinei sui, in partem pape declinavit asserens sibi non licere relinquere papam, cui fidelitatis iuramento esset astrictus, priusquam canonice depositus esset.