Latin
1.20.32 to 1.20.44
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.20.32-44
Not analysed yet
Tandem rex et principes divisim miserunt viros sollempnes versus Pysas. Et convenerunt ibi cardinales utriusque collegii pro maiori parte. Pronunciatumque est ibi, quod congregacio illa foret concilium generale et quod tam Gregorius quam Benedictus essent deponendi. Et concilium deposuit eos. Et ab ista pronunciacione ex parte regis Ruperti est appellatum. Cardinales autem duorum collegiorum elegerunt fratrem Petrum de Candia de ordine Minorum nacione Grecum in papam eumque Alexandrum quintum appellabant dicentes ,per eius industriam ecclesia orientalis reducetur, Terra Sancta recuperabitur, unio fiet. Sed neutrum horum factum est. Nam Greci in suis sordibus permanentes, Sarraceni in perfidia ,ecclesia non unita, sed, quod peyus fuit, iam non bifarie, sed trifarie divisa fuit. Reges enim catholici et principes unicuique pontifici obedienciam suam servarunt. Coronatus itaque est in die Petri et Pauli apostolorum. De hoc concilio habentur hii versus, qui continent datum: Lucifer et luna, cum deicerentur ab una Mitra papali sub concilio generali, Quintus Alexander, precellens valde magister, De Grecia natus, Pysis est papa creatus. M semel C quater tria, si repetis ter, Iohannis Pauli in festo. Cuius facti memor esto.