Latin
Part 1, Section 6
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.6.1302
Not analysed yet
MCCCII. in translacione sancti Benedicti fit inter Gallicos et Flandrenses campale bellum prope Cordracum. Cessitque fortuna inopinata Flandrensibus et ruina Francigenis tam mirabiliter quam miserabiliter, quoniam flos milicie Gallicane in campo cecidit non tam virtute quam cautela pugnancium. Ibique ceciderunt comes Atrebacensis et dominus de Asperomonte, dominus Rodolfus de Nigella ,conestabulus Francie, et alii quam plures nobiles milites et barones in foveis et fossatis, unde cum ceciderunt, surgere minime potuerunt. Istius pape animam demones rapuerunt, sicut navigantibus per Siciliam iuxta montem Ethna revelatum fuit. Audierunt enim demones clamantes: Apperite, apperite, Bonifacium papam ad tormenta sempiterna recipite. De ipso quidam sanctus ait: Intrasti ut vulpis, regnas ut leo, monens ut canis.