Latin
1.6.pr.101 to 1.6.pr.112
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 1.6.pr.101-112
Not analysed yet
Et dixit, quod recederent et iret cum eis, quacumque hora ipsi vellent. Tunc clamaverunt Romani: Gras, cras. Et ille die crastino, quarta decima Septembris, post consistorium ipse recessit de Anagnia et ivit usque ad Montem Fortini et intravit Urbem die beati Mauricii et fuit in Laterano per aliquos dies. Postea transtulit se apud sanctum Petrum ibique lecto egritudinis quinto idus Octobris diem clausit extremum. /Hic postquam a carcere fuit liberatus, maximam libertatem fecit. Nam cum barones de Campania, qui in capcione sua fuerunt ,teneret captos, misit pro eis, ut ipsi ad pedes eius venientes et reatum suum confitentes et misericordiam petentes, papa remisit eis dicens: Peccastis. Si vultis habere misericordiam ,sitis ammodo fideles nec umquam similia attemptetis. Si vultis deliberare cum amicis vestris, placet nobis, quod vadatis et infra VIII dies revertamini et libenter recipiemus vos ad misericordiam. Et si redire nolueritis, ite cum Dei maledicione et in ea ego faciam vobis dari conductum et mutare equos, si non habetis. Hec ultima ab alio libro scripsi, que dissonare videntur et veritate minus suffulta, quia post capcionem non nisi XXXV diebus vixit et hoc tam brevi tempore civitas Anagnie de manibus Sarre excuti non potuit nec barones Campanie captivari . Legat ergo, qui voluerit. Anno Domini MCCCI. corpus cuiusdam Hermanni nomine, qui XXXI annis in ecclesia Ferrariensi colebatur, ab inquisitore heretice pravitatis exhumatum fuit et ossa combusta et ara eius satis preciosa destructa. Et inquisitor effectus fuit episcopus Ferrariensis.