Latin
2.3.77 to 2.3.96
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.3.77-96
Not analysed yet
Ceciderunt enim multi comites et barones ex parte regis Francie et de militaribus numerus infinitus, ymmo flos milicie Gallicane, non tamen virtute hostium, sed incautela pungnancium irruencium inconsulte. Nam de foveis et fossatis, quos inciderant ,surgere minime prevalebant. Anno VI. Alberti Everhardus comes de Marca et Otto episcopus Monasteriensis Bredenvoert capiunt et muniunt. Post comes de Marca castrum Hoevestat prope Susatum obsidet, capit et destruit. Unde archiepiscopus Coloniensis exacerbatus exercitum mittit /copiosum . Comes autem et ipse exercitum magnum congregat. Archiepiscopus in Susato existens opidum exire dissimulat caute. Comes expensis gravatus ad opidum Susatum apropinquat et fere per diem villas in circuitu comburit et post exercitum dissoluit. Postea archiepiscopus Hovstat restaurat et firmat villam Unna, que tunc non erat bene munita, et totam terram usque Asien igne consumit. In Susatum regrediens egrotat. Treuge fiunt. Archiepiscopus moritur et in Susato sepelitur. Anno Domini MCCCVI. ,Alberti IX. ,in discordia eligunt alii Henricum de Warneburch, prepositum maioris, alii Reynaldum prepositum Bunnensem, de Westirburch, alii Wilhelmum, quondam comitis Iuliacensis filium, canonicum ecclesie Coloniensis. Sed idem Wilhelmus non longe post in bello Flandrensium contra regem Francie suscepto, in quo ipse capitaneus et patricius Flandrensium agens fortiter se gerebat, extitit interfectus. Sua tamen eleccio per dominum Bonifacium octavum fuerat confirmata, sed execucio morte eius preventa . Duo vero coelecti ad curiam accedentes pro confirmacione sua sorte varia contendebant. Tandem eleccio domini Hinrici confirmatur per Clementem quintum in Lugduno, postquam in curia steterat ferme tribus annis. Seditque idem Hinricus sub Alberto, Hinrico septimo et Ludowico quarto imperatoribus annis XXVI. Quanta autem ipse Hinricus in hac sue eleccionis persecucione in Romana stans curia expenderit, donaverit et ad sumptus exposuerit, exacciones postea per ipsum facte lucide manifestant.