Latin
2.3.97 to 2.3.104
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.3.97-104
Not analysed yet
Hoc anno VIII. ,scilicet MCCCXV. ,fuit magna karistia, quam pestilencia est secuta. Ipse vero Hinricum septimum Aquisgrani unxit in regem concordi principum eleccione assumptum. Quo defuncto et per quendam ducem, nepotem suum, prodiciose interfecto ,facta eleccione discordi, quibusdam eligentibus Ludowicum ducem Bavarie, aliis, quibus ipse assensit, eligentibus Fredericum ducem Austrie ipse dictum Fredericum suum electum apud Bunnam in regem coronavit, altero, videlicet Ludowico, per archiepiscopum Treverensem Aquisgrani similiter coronato. Hic dominus Hinricus, vir grandevus et ad etatem sue eleccionis annorum non minus LX iam deductus, viribus tamen et animo indeficiens ,cum inimicis ecclesie, presertim cum Gerardo comite Iuliacensi et cum comite de Marca nec non cum aliis terre Westfalie dominis, quasi sui regiminis tempora per varia bellorum et guerrarum discrimina pro iuribus ecclesie frequenter et fortissime decertavit. Qua tempestate Colonienses frequenter statui ecclesie adversantes oportunitate capta propter potenciam Lodowici quarti eiusdem domini Hinrici adversarii manifeste inimici multis sibi principibus confederatis, videlicet Iohanne regi Bohemie, Wilhelmo comite Hannonie, Iohanne de Hannonia ,eius nepote, et comite de Marca, Gerardo Iuliacensi, comite Adolpho de Monte, comite Seynensi cum pluribus aliis nobilibus et potentibus prefatum archiepiscopum multis guerrarum dispendiis lacessentes tandem dictis sibi adunatis auxiliariis castrum ecclesie Broel XIIII ebdomadas obsederunt, sed propter fortitudinem municionis et archiepiscopi virilem resistenciam pactis pacis intervenientibus ab obsidione ,frustrata ipsorum intencione malivola, auxiliante Domino vacui recesserunt. In hiis siquidem guerrarum et adversitatum crebris turbacionibus ipse archiepiscopus semper constanti animo viriliter agens, quamvis propter mala huiusmodi pecuniis et necessariis sumptibus vacuus et exhaustus, nobilem tamen comitatum et castrum Hilkenrode ad usum et firmamentum ecclesie magnis pecuniis comparavit. Sed pecuniam huiusmodi ecclesie Colonienses collegiate et abbaciales et clerus Coloniensis de suo totaliter persolverunt. Nam maxima pars dictarum possessionum ecclesiarum et cleri in districtu et comitatu predicto situantur.