Latin
2.5.pr.142 to 2.5.pr.150
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.142-150
Not analysed yet
Iura quoque principum imperii nititur usurpare ,cum enim vacante imperio ad comitem palatinum Reni de iure et approbata consuetudine imperii observata hactenus et inconcusse presertim in partibus Almannie competat ius administrandi iura imperii, feoda ecclesiastica et temporalia conferendi et cetera alia negocia disponendi . Iste contendit, quod in nullum eventum sibi competit ad se administracionem vacantis imperii pertinere. Dixit eciam in consistorio manifeste, quod ipse ad conculcandum serpentem eneum, imperium Almannorum, omni tempore suo pro viribus vellet laborare et intendere toto posse. Item tamquam vulpes subdola nunc nobis, nunc duci Austrie se favere fraudulenter ostendit, ut nos ad invicem concitaret et ipse, nobis contendentibus et invicem nos exterminantibus, partem suam redderet pingwiorem. Nec eciam sufficit ei contra imperium temporale niti nequiter, sed et contra Christum et virginem benedictam et sanctos apostolos, quantum ad vitam eorum et actus, insurgit. Non solum mala sua vita et a contemptu mundi aliena, sed et heretico dogmate et venenata doctrina in predicacionibus publicis et aliis asserit et affirmat, Christum et apostolos habuisse bona temporalia in communi eo modo, quo nunc habent alia collegia. Quod dictum est notorie hereticum et prophanum et contra ewangelii sacrum textum. Et talia plurima de regula fratrum Minorum et beato Francisco Lodowicus in appellacione ista prosequitur et in constituciones Iohannis pape Ad conditores canonum, et alias quasdam impingit dicens ibidem: Que constituciones ipsum sicud manifestum hereticum de corpore ecclesie prescisum incidisse in dampnatam heresim et per consequens ab omni statu prelacionis depositum eiecerunt. De paupertate quoque Christi et apostolorum notabiliter dicit multa ibidem, ex quibus, ut dicit, patet Iohannem ipsum veraciter hereticum extitisse, et quia pecunias in subsidium Terre Sancte per decimas duplicatas vel triplicatas, per fructus beneficiorum vacancium et alia talia et cum illi terre crudelis non succurreret ,sed desolatam proch dolor reliquit et convertit pecunias illas in effusionem sanguinis Christiani.