Latin
2.5.pr.151 to 2.5.pr.159
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.5.pr.151-159
Not analysed yet
Quibus et aliis plurimis sic propositis idem Lodowicus protestatus est, dixit, iuravit, procuravit, appellavit et supposuit legendo in scriptis, ut inferius continetur. Nos Lodowicus Romanorum rex et semper augustus protestamur, quod predicta non proponimus nec dicimus propter odium aliquod ipsius ,qui se dicit papam Iohannem, sed propter iniusticias suas et maleficia sua predicta nec in iniuriam vel infamiam ipsius, sed propter zelum fidei. Et post multa subiunxit: Propter predicta concilium generale congregari petimus et cum instancia petimus repetita. Et ne dictus Iohannes contra sacrum imperium, nos et statum nostrum et iura imperii et nostra et terras, prelatos et principes et cetera spirituali gladio abutendo de facto procedat excommunicando, interdicendo, suspendendo, privando, transferendo vel alias quomodolibet ordinando, pro nobis et nobis adherentibus atque nunc et in futurum adherere volentibus quibuscumque ad generale concilium, quod iterum et cum instancia /repetita in loco tuto nobis et nostris convocari petimus, et ad verum et legittimum futurum summum pontificem et ad sanctam ecclesiam, matrem nostram, provocamus et appellamus in hiis scriptis. Et appellaciones per nos factas alias innovamus et apostolos testimoniales a vobis principibus nostris, ecclesiasticis et mundanis, et notariis publicis hic presentibus 〈cum〉 instancia postulamus. Sed multum attendendum in hoc, si tamen sic dici potest appellacione ,quam miserabiliter hic homo simplex Lodowicus rex per consilia mala sub pelle ovina seductus est, quia nichil 〈sciens〉 de hiis nec iudicium proprium habere 〈potens〉 de eis infeliciter crimen incidit alienum ,ut patebit. Dictus igitur Lodowicus ad coronam Rome recipiendam et Lombardie se disponit et preparat et magna multitudine anno sui regni XII. versus Italiam properat. Mediolanum veniens apud Modenam coronatur. Sane Lodowicus, victo Frederico et ad se solum regno devoluto, transicionem et expedicionem in Ytaliam meditatur.