Latin
2.6.1364.13 to 2.6.1364.22
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.1364.13-22
Not analysed yet
Cui successit Karolus primogenitus eius, dux Normannie, qui pacta pacis per patrem cum rege Anglie condicta servans regnum Francie tenuit satis quiete, nisi quod gentem illam perniciosam ,congregacionem illam latrunculorum, que societatem seu comitivam se nominabat, iam dudum in regno coniuracione valida manserat et propter eorundem in regno iam radicatam potenciam non potuit de regno evellere. Sed ne forsitan sedicionem in regno forciorem sentiret, compulsus est eorum insolenciam per multa tempora equanimiter sustinere. Anno XIX. Karoli, MCCCLXIIII. ,prefuit ecclesie Coloniensi Engelbertus tercius archiepiscopus, quintus de domo comitum de Marka, patruus Adolfi resignantis. Iste prius ecclesie Leodiensis episcopus, quam per XX fere annos strennue et laudabiliter rexerat ,per Urbanum predictum fuit translatus, vir mature etatis et probitate et fama. Qui ob spem recuperande salutis desolate Coloniensis ecclesie cum omni tam 〈de〉 clero quam 〈de〉 populo gaudio votivo est susceptus . Verum quia obprobrium Coloniensis ecclesie nondum fuerat exinanitum et supererat, ut de fece ipsius biberent peccatores, votivis contraria successerunt. Cum enim idem Engelbertus propter preterita mala ecclesiam necessariis rebus omnino invenisset exhaustam, surgentibus quoque circa principium sui regiminis guerris, compulsus ex alieno ere suis et ecclesie necessitatibus subvenire, plura prioribus contraxit debita, possessiones ecclesie, castra et fortalicia, quecumque superfuerant libera, creditoribus obligando. Fortiter tamen in principio agens castrum novum infra opidum Lyns, per quod communitatum et villarum subditarum frangeret superbiam, magnis sumptibus instituit et munivit, ubi eciam prefatas communitates compulit renunciare conspiracionibus, quas dudum fecerant in scandalum ecclesie, et litteras super eisdem confectas in sua presencia lacerare. Tandem expensis et debitis gravatus, cum esset vir planus et sincerus in agibilibus, de proprio ingenio non multum acutus, plus bellis quam consiliis aptus, deprimente senio vires eius et morbo arthetico ,quo multo tempore laboraverat, membris confractis, senciens in regimine ecclesie se deficere anno sui regiminis III. dominum Cononem archiepiscopum Treverensem, virum industrium et strennuum et in rebus necessariis locupletum, in coadiutorem assumpsit.