Latin
2.6.1364.1 to 2.6.1364.12
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.1364.1-12
Not analysed yet
MCCCLXIIII. XV. Aprilis asportans secum pecunias, eciam preciosa queque, que de bonis ecclesie prompcioribus sibi poterant superesse. Utrum autem cessio vel resignacio ipsius Adolphi pura et simplex fuerit, an inter ipsum et successorem pacta aliqua intervenerint, suspicione non carebat. Constat namque, quod ipse post cessionem suam retinuit per tota tempora successoris magnam partem reddituum ecclesie atque bonorum, scilicet castrum et opidum Berke cum theloneo et toto districtu. Suspicionis occasionem magnam dedit, quod post obitum patrui, sui successoris, petivit sibi ampliora bona ecclesie, /scilicet castrum Oyde et opidum Cempense, ex condicto litterarum et instrumentorum successoris, que pro fundanda sua intencione in medium tunc produxit. Per que constabat, quod officiati huiusmodi castra et bona tenentes de mandato successoris dicto Adolphe promissa et iuramenta prestiterant de ipsis castris post mortem successoris sibi resignandis. Eodem anno postquam rex Francie per regem Anglie a captivitate dimissus et in regnum suum fuerat restitutus, relictis post se obsidibus de regno Francie maioribus, filio scilicet iuniore et fratre et de parentela sua aliquibus, pro pecuniis in liberacione regis promissis persolvendis et terris, de quibus conventum fuerat, tradendis, quidam dictorum obsidum federibus ruptis de regno Anglie clam et occulte insalutato hospite recesserunt. Quorum fidem neglectam rex Francie nimium ferens moleste ad purgandum illorum infamiam et comprobandum bonam fidem suam sponte in Angliam se contulit cupiens pro suis satisfacere regi Anglie in persona propria. Cuius constanciam et bonam fidem cernens rex Anglie cum debito suscepit honore et regia benevolencia pertractavit. Compositis igitur omnibus inter ipsos reges, rex Francie, cum esset in Franciam reversurus, apud civitatem Londonie infirmitate valida detentus et ibidem per aliquot dies decumbens moritur. Cuius obitum rex Anglie multum deplorans, peractis in Anglia cum regio apparatu exequiis, corpus eius in Franciam transmisit cum regio comitatu in sepulcris regum Francie tumulandum.