Latin
2.6.1364.52 to 2.6.1364.57
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.1364.52-57
Not analysed yet
Captivitas autem ducis Brabancie, fratris imperatoris Karoli, tandem per eundem Karolum evacuata fuit et cassata sine redempcione. Anno XXXII. Karoli, MCCCLXXVII. ,Karolus sui desideratum desiderium, precibus et donis a principibus et regni electoribus instantissime per tempus et tempora postulatum, eciam a papa et cardinalibus promocionem et consensum in eleccionem filii sui, videlicet Wentzelai, XI annorum in regem Romanorum hoc anno circa festum penthecosten ad effectum perduxit. Unde et sequenti anno in epifania Domini Wentzelaus in regem Romanorum a domino Frederico archiepiscopo Coloniensi Aquisgrani ipso Karolo et principibus omnibus presentibus est coronatus, ubi et filiam comitis Hollandie duxit in uxorem. Et comitem de Monte fecit ducem. Anno Karoli XXXIII. ,Domini vero MCCCLXXVIII. ,Gregorius papa XI. die XXVII. mensis Marcii mortuus est.