Latin
2.7.1 to 2.7.17
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.7.1-17
Not analysed yet
De Wentzeslao rege degradato. Wentzeslaus filius Karoli tenuit regnum annis viginti nichilque memorie dignum egit, sed Neroniane crudelitatis sectator esse studuit et multos viros sollempnes sine culpa occidit et plures exquisitis cruciatibus punivit, nonnullos eciam propria manu ludibrii causa peremit. Contra subiectos ei in regno Bohemie nimia tyrannide usus est. Quare anno XV. regni sui surrexit contra eum marchio Moravie, patruelis eius, cum multis nobilibus regni et cepit eum. Sed Iohannes marchio Brandenburgensis ,frater suus, eo liberato pacem inter eos reformavit. Nec est emendatus. Hoc tempore dux Witoldus Littovie, quem Theutonici regem vocare consueverunt, baptizatus est Allexanderque vocatus et multe ecclesie in Lyttovia fundate. Anno Domini MCCCXCVI. VI. kalendas Octobris factum est bellum inter Sigismundum regem Ungarie et regem Thurcorum apud urbem Schiltowe, que apud Grecos Nicopolis dicitur. Et rege Sigismundo navigio presidio se salvante, Christiani innumeri occisi sunt, partim capti, alii oculis privati, alii genitalibus abscisis, plurimi eciam venditi fuerant. Anno Domini MCCCXCIX. dux Wytolt seu Allexander rex, qui supra, contra regem Tartarorum, qui in septemptrione habitat in regno Comanie, magnum produxit exercitum volens sibi facere nomen iuxta nomen magni Alexandri. Sed rege Tartarorum in multitudine pene innumerabili armatorum ei occurrente, Wytolt de suis plurimis occisis fugatus est. Eo tempore surrexit quedam secta in Ytalia, qui albis induti vestibus limina sanctorum Rome visitabant certo modo, quem statuerant, penitenciam simulantes. Habebant enim duos duces, plenos ypocrisi super se, qui egressi de carceribus Florencie cum longis barbis prophetas se finxerunt. Nam alter horum dicebat se Helyam, qui et Christianus, alter vero Enoch, qui et Iudeus erat, se esse dicebat. Dixerunt enim finem mundi instare seque contra Antichristum predicare a Deo missos. Et primo si quam urbem ingressuri erant, non eam ingrediebantur, quousque inter cives intestina odia delerentur, quibus deletis cruce precedente intrabant ecclesias atque genibus flexis fortiter declamabant: Miserere, miserere, miserere!