Latin
2.6.pr.251 to 2.6.pr.257
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.6.pr.251-257
Not analysed yet
Adolphus secundus, frater Engelberti de Marka, prius episcopus Monasteriensis, quem Urbanus statim cassata eleccione decani supradicti transtulit multum insperate, quippe nam ipso vel aliquo pro eo ad huiusmodi translacionem minime laborante et nimium inconsulte . Ffuit enim idem Adolphus iuvenis etate, gravitate morum ad tantam dignitatem necessaria nulla pollens. Existens enim episcopus Monasteriensis ipsam ecclesiam per V annos tenuerat et ad sacrum ordinem non promotus vixit. 〈Inveniens〉 bona igitur relicta per prefatum decanum electum in magna parte vacacionis tempore dissipata et aliqua castra in manibus consanguineorum decani fortiter detenta, compulsus est eisdem magnas pecunias pro restitucione persolvere. Prefatus eciam Urbanus novo avaricie modo universa bona quondam Wilhelmi Coloniensis archieposcopi sedi apostolice reservavit. Statim post dicti Adolfi translacionem misit Coloniam quendam nuncium apostolicum, dictorum bonorum importunissimum exactorem, qui omnia et singula tam vilia quam preciosa in bonis ecclesie, victualia in castris pro conservacione eorundem reposita, utensilia et omnem suppellectilem ,vasa aurea et argentea, iocalia quecumque, sive ad prophanos usus sive ad ornamenta ecclesie et pontificalis ministerii deputata, in unum congregans studiose pro camera sedis apostolice ad Romanam curiam asportavit, ipsam Coloniensem ecclesiam cum maximo omnium scandalo inusitato nimium spoliando. Preterea dictus Adolfus, de cuius indole meliora sperabantur, contra spem agens et ad ea, que suis conveniebant moribus, animum mox convertens –nam in clero, sicud post in patulo patuit, remanere non curavit –cepit et ipse bona ecclesie licentissime dissipare, castra et possessiones ecclesie distrahere alia creditoribus obligando, alia in laycorum beneficia dispergendo et maiora prioribus debita cumulando. Ad ultimum vero, cum ecclesiam Coloniensem cum tanto discrimine per X menses cum dimidio administrasset, aspirans ad statum laycalem et sentenciam metuens deposicionis, de necessitate faciens virtutem ipsam ecclesiam in manus pape resignavit