Latin
2.7.18 to 2.7.31
Albertus monachus, World Chronicle 1273-1456 2.7.18-31
Not analysed yet
Accensis quoque copiosis luminaribus miro affectu populum attrahebant. Ingredientibus vero ipsis cum infinita populi multitudine /Romam, venientes in ecclesiam beati Petri cum infinita multitudine omnes eque albis induti tantum metum domino apostolico incusserunt, ut castrum sancti Angeli presidio peteret. Tandem per Paulum Ursinum secta ipsorum detecta falsi prophete combusti sunt et populus ad sua cum grandi confusione reversus. Sequenti vero anno pestilencia seva est subsecuta in Ytalia. Igitur Wentzeslaus rex scisma ecclesie ab exordio regni sui iam XX annis continuatum sustinuit et ad ipsum extirpandum animum non dedit neque curavit. Regni eciam negocia minus sollerter disposuit. Coronam eciam imperii recipere tanto tempore neglexit et multipliciter decus imperii denigravit. Discipulum quoque Wiclef Anglici, scilicet magistrum Hus, heresim in tabernis predicare permisit. Quare principes electores imperii post multos tractatus singulares, missis epistolis diversis, regni principibus conventum publicum in Francfordia in mense Maio anno Domini MCCCC. pro regni negociis disponendis indixerunt et tractaverunt de novo rege eligendo. Electusque fuit Fredericus dux Saxonie. Sed propter discordiam quandam inter ipsum et Moguntinum Saxoniam revertitur. Moguntinus eidem in via insidias tetendit. Ipsumque per Henricum comitem de Waldec interfici procuravit iuxta villam, que Engelgiis dicitur, non longe ab opido Fritzlar in districtu Hassie inter medios fines duorum comitatum, scilicet Czyginhayn et Waldeck et cetera. Ad cuius sepulcrum tale epithaphium continetur.