Latin
CLUSII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 123
Unproofread scanNot analysed yet
In angulo nempe acuto, inter ovarium &scapum intercepto, Calcar est brevissimum, ut pene nullum sit, &Barba ad latus duobus dentibus incisa, lata &triangularis, hederae folio non absimilis. Sed Calcar &Barba solent sub ovario esse, in angulo ovariis cum scapo obtuso. In eo vero loco in nigra Orchide cucullus est, qui quinque fit petalis, quorum duo reliquis angustiora sunt. Haec omnia ex atro purpurascunt. Domuncula staminum coccinea, apices lutei, ut in Orchide fucum referente, nam in plerisque speciebus sunt virides. Commode itaque diceretur Palmata angustifolia flore supinato, calcare brevissimo. XXXIII. Superata hac valle, per sylvam abiegnam, ingruente nocte, non absque aliquibus erroribus, per tenebras in alpinam casam, sed lautiorem, pervenimus, haud procul Norraigue pago vallis Travers, sub ipsa ima valle, quae dicitur Creux du Vent. Ibi fragis melle &lacte liberaliter excepti, ut solennis jubet Helvetiorum monticolarum hospitalitas, quiea) Omnium primo dicta RHELLICANO in Stochorniade. quae apud GESNERUIM de M. Fracto. prostat, anno 1536. b) Neque bene descriptus a SCHEUCHZERO It. alp. IV. p. 339. ti nos dedimus, nam ante diluculum viam denuo ingressi sumus, die I1. Julii.