Latin
CLUSII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 124
Unproofread scanNot analysed yet
Non Digitalem parvo flore, neque Trollium valde morati, quae plurimae ibi nascuntur, pervenimus ad scendendo in caveam vastissimi amphitheatri, solidis &abruptis ad perpendiculum rupibus in semicirculi speciem cinctam, nova loci facie. Patet vero &ad vallem, unde veniebamus, &ad occasum per difficilem aditum le pertui de la bise, ad orientem demum faciliori persylvam adscensu. Paululum substitimus mirati altissimos quasi muros, nulla manus opera erectos, falconum, &vulturum tutissimas arces, deinde incumbentes angustae valli aeternas sylvas, ex frequenti ruina. quam dederat venti inmanis saevitia per omnes fere Helvetiae sylvas, etiam magis, &horridas &inpeditas. Sed statim poti ex gelidissimo fonte, diversos in calles secessimus, conventuri denuo in pascuis Grandvi. Ego ad Orientem adscendi, per salebrosam viam mediasque sylvas. Ibi plurima Lunaria siliqua longiore, &Cardamine hirsutior, loco subhumido &umbroso. §. XXXIV. In iisdem umbrosis &udis, similibusque locis per omnia montana Helvetiae, multum provenit Leucojum vernum perenne album majus a), cujus non memini, quod aut rarum, aut monendum sit, idem esse Leucojum vernum perenne album minus I. R. H. b), id enim dudum alii senserunt: sed ut conparem cum Turritide minore c) L.R. H. Ab ea enim planta, nae non facile utique distinguet, qui utramque plantam per varias aetates persecutus suerit. Folia, flores siliquae, a) Draba II. CLUS. Pannon. p. 562. histor. CXXIV. CXXV. bené. b) Draba III. succulento folio CLUSII hist. CXXV. c) ZANICHELLIT icon 170. &C. B. Prodr. p. 42. nomine Erysimo simlis birsutae albat, commodae sunt. liquae, similia sunt.