Latin
XXXVII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 128
Unproofread scanNot analysed yet
Ab eo tempore etiam aucta est confusio; cum enim MORISON in hortensi stirpe, per ocium observato semine, id rotundum esse inveniret in Genevensi &Westmorlandica, PARKINSONIANAM vero, incertum ex qua traditione, existimaret simile semen habere vulgari, tres denuo plantas fecit, Bistortam minorem seu Alpinam n) ex CAMERARIO O); Bistortam pumilam foliis variis rotundis &longis ex PARKINSONIANA varia p); Bistortam alpinam minimam soboliferam q) ex CLUSIO, nam &is suo tempore jam observaverat, ludere pumilam Bistortam foliolis loco seminum in spica provenientibus. Mlinorem vero nostratem PARKINSONI omisit, aut tacite junxit soboliferae. Idem in iconibus etiam multiplicavit p. 80. Semen primus subrotundum describit. h) Bistorta minima III. p. 539. ex M. Thuiri CHABR. p. 507. p. 392. pro distincta a stirpibus veterum. Id nomen habet MoRISON in hort. Bles. p. 29. l) Ibid. m) Ibid. n) Hist. oxon. II. p. 585. o) Qui &ipse, si recte video, semen habet gigartinum inicone p) Ibid. q) Ibid. vit errores. Nam pro majore radice magis intorta nostram pinxit, ex crenis marginalibus facile agnoscendam, CAMERARIANAM vero, quam a CLUSIANA in descriptione separaverat, conjunxit in icone r).