Latin
XXXVII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 129
Unproofread scanNot analysed yet
RAjus, sapiens scriptor neque amans specierum inutilium, seminis figura motus, quam vere existimaverat observatam a MORISONO, Bistortam alpinam pumilam variam s) PARKINSONI sibi non visam, separavit a sua Genevensi, etsi pene ultimo certitudinis gradu constare videatur non duas, diversissimo semine, Bistortas in alpibus nasci, quarum utraque folia ima subrotunda, reliqua longa habeat. Idem RAJUS non ausus est Bistortam alpinam mediam t), nempe CAMERARIANAM, conjungere CLUSIANAE siue minori u), cum omnino evidens sit, iconem sive GESNERI, sive CAMERARII, nostram exprimere foliis ludentem, oris crenatis, Jurae &alpium incolam. Ergo &PARKINSONUS, &MORISON, &RAJVStreS reliquerunt Bistortae species, quae nihil a se invicem differunt. Eadem deinde ratione HERMANNUS w) &mediam alpinam ex CAMERARIO habet, &alpinam minimam soboliferam x) ex CLUSIO. SUTHERLANDUS y), SIBBALDUS z) VOLCKAMER aa), BOERHAl) Hist. p. 187. In Synopsi III. p. 147. vocat Bistortam alpinam minimam feliis imis subrotundis, &minutissime serratis, quod nomen, ex PLUKNETIO ortum, fere definitio est nostrae, licet pro nova, &a CLUSIANA &CAMERARIANA distincta exhibeatur. t) Syll. stirp. extra Brit. nasc. p. 77. &Hist. I. c. u) Cat. plant. Angl. p. 42. Hist. 187. Syn. III. p. 147. quo revocat minorem nostratem PARKINSONI. w) Flor. Bat. p. 140. x) Fler. Bat. h. c. Hort Lugd. Bat. p. 89. y) Hort. Edimb. p. 50. z) Scot. illustr. p. 13. aa) Flor. Noric. p. 64. HAAVIUS bb) hoc nomen repetierunt. TOURNEFORTIUS ec) vero, MAGNOLIUSdd), TITA ee), &TILLI ff) alpinam minorem vocaverunt post CASPARUM BAUHINUM. Et TOURNEFORTIUS gg), &TILLI hh), alpinam mediam distinxerunt, eumdem secuti. PLUKNETUS ii) alpinam mediam ab ea separat, quam eo nomine dixit, quo usus est DILLENIUS in synopsi III. RAII Il).