Latin
166
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 166
Unproofread scanNot analysed yet
In uliginosis vero pratis, jam legeram vulgarem palustrem elatiorem, alias albo ftore, alias adeo exiguam, ut a cubito ad duas uncias reduceretur ejus statura, semper sui similem magno flore, cujus crassus tubus est, &folio. Monorchis dudum apparuerat, hoc ipso vero loco frequens illa Pseudorchis c), de qua alio loco dixi. Veronica saxatilis serpyllifolia d) non crebra, frequentior nostra, cui calyces hirsuti, floresque congesti e) sunt; trequens etiam RAJANA saxatilis cauliculis nudis f). Dudum etiam nascebatur Phalangium alpinum palustre Iridis folio, cujus stamina levempediculum habent, siliquae distinctae sunt, uti recte MOEHRINGg) atque LINNAEVS h). Plurimus ibi Dens Leonis croceo flore i), &Tragoselinum umbella rubente, elegans varietas vulgaris speciei. Plurima ad vias Acini pulchra species, quam Aquilegienses alpicolae ad pectoris morbos commendant, grati aromatis plantula. Vbique cespites faciebat Quinquefolium alpinum minus repens aureum, magno flore, sericeisque villis ad oras nervosque. Caryophyllata alpina minor onusta hi suto capite; Auricula ursi lutea, jam matura, Gentiana alpina pumila verna major, &Gentiana quam b) Diss. de Pedicular. v. br) I. c. III. c) It. hercyn. XLII. d) Progr. de Veronic. alp. II. e) ibid. IV. f) ibid VI. g) Hort. priv. p. III. h) Flor. Lapon. 137. sed is de alia specie loquitur. in) LX. quam voco elegantissimam Bavaricam CAMERARII.