Latin
167
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 167
Unproofread scanNot analysed yet
Ea distat a priori foliis neque acutis, neque in rosulam ad terram congestis, sed rotundioribus, &multis conjugationibus ad caulem dispositis, demum segmentis floris non acutis. Caeterum &aures albas inter segmenta floris habet, &ipsum floris centrum album est. Vulgaris certe in alpibus plantae, neque satis notae tamen, CAMERARIVS k) bonam iconem dedit. CASPAR BAVHINVS non bene conjunxit pumilae vernae majori. Nihil ad ejus historiam PARKINSONVS l) addidit, nihil MORISONVS m), nihil RAJVS n), qui in natali solo prope Augustam vindelicorum plantulam CAMERARIANAM legerat, neque MERRET O), neque PLVKNETVS p). TOVRNEFORT &SCHEVCHZERVS non habent. BARRELERIVS, qui Gentianarum iconibus multiplicandis sibi videtur placuisse, &CAMERARII iconem haber q), &denuo videtur depinxisse cum nomine Gentianae alpinae vernae minoris folio subrotundo flore coeruleo r). LXV. Alsines alpinae serpyllifoliae magna vis ubique est, quae a multicauli vulgari flore multo majori distinguitur, &Helianthemi serpyllifosii flore aureo odorato, de quo vereor, ut satis distinctum sit, a vulgatissima specie. Viola rotundifolia k) Hort. med. Ic. XV. n. I. &p. 65. Gentianella minima elegantissima Bavarica Camerarii major. Theatr. m) Hist. oxon. III. p. 482. eod. nom. n) In histor. p. 720. eodem nomine. In sylleg. stirp. exira Brit. nase. vocat. Gentianellam minimam flore unico coeruleo elegantissimo. p. 132. o) Si nostram intelligit, dum Gentianellam minimam Bavaricam recenset, quam vix existimaverim Angliae indigenam esse. DILLENIANA certe synopsis non habet. p) Eod. nom. Almagest. p. 167. lia lutea passim ad saxorum umbrosas intercapedines. Viola vero montana lutea grandiflora, in tenui gramine. Plantago angustifolia alpina, Osmunda lunato folio, Rapunculus folio oblongo spica orbiculari, Chamaerhododendros alpina glabra, gallarum vicio ludens a), Bistorta minima, Selaginoides foliis crispis; Lichen ille pulmonarius saxatilis tenuiter laciniatus elegantis sulfurei coloris SCHEVCHZERI b) varius colore, &divisione, Bryum alpinum crinium crisporum facie c), Lichen alpinus corniculatus niveus, d) varietas pyxidati, &alia varietas oris fungosis ruberrimis, tum Lichen crustaceus saxatilis farinaceus globulis minutissimis undique refertus MICHELI, &alius fungosis carneis capitulis; Gramen typhoides spica brevi densa &veluti villosa. Gramen sparteum juncifolium, Gramen Anthoxantho adfine laxiori spica e), Gramen paniculatum elegans locustis proliferis f), Juncoidis &Cyperoidis species aliquot, Hieracium latifolium villosum magno flore, nondum maturum, Ea omnia in M.