Latin
§. LXXVII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 186
Unproofread scanNot analysed yet
Inde per aliam viam Beinam repetii &supra pagum Thurnen frequentem legi Alceam folia rotundo, &laciniato, quae a tenuifolia crispa JOHANNIS BAVHINI b), &à vulgari minori FRATRIS minime differt. Ei enim Bernae vulgatissimae, prima quae prodeunt, folia rotunda sunt. Ibi Scabiosa Dipsaci folio VAILLANTII, quam a Scabiosa latifolia rubro flore non distinguo. Hanc enim in Helvetia RAJVS b*), illam uterque BAVHINVS c) legit. Ego vero &circa Basileam &circa Jurae radices in Helvetia Aventicensi eamdem omnino plantam vidi. Trans paludosum pratum, quod Gurbe fluviolus medius perfluit, dum festini ambulamus, in fossis Sparganium non ramosum, Lentibulariam, &Potamogetonem invenimus, folio gramineo ramosum CASPARI BAVHINI d) foliis vix tertiam partem lineae latis a) Plant. Ruthenic. n. 167. p. 126. a) Malva montana s. Alcea rotundifolia laciniata COLVMNAE p. 148. cum icone opt. br) syllog. stirp. extra Brit. p. 228. histor. p. 378. c) Scab. maxima dumetorum folio non laciniato I. B. III. 1. p. 10. &Scabiosa montana non laciniata rubra c. BAVHINI cat. plant. circa d) Prodrom. p. 101.