Latin
§. LXXVII
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 187
Unproofread scanNot analysed yet
latis, spicis pene Adonidis in brevi pediculo, crassis siliculis curvulis. Idem esse existimo cum Potamogetone pusillo folio gramineo caule rotundo MERRETI e) &RAII f). §. LXXXV. Berna profectus, dum Jurae humillimum dorsum supero, ab incisis rupibus dictum Hauenstein, non absque aliquo fructu speravi fore, si plantulas quaererem. Ergo primo ad arcem Falekenstem solidissimis rupibus superstructam, adscendi festinus. Ibi Daucum illum Tragoselini crispi folio (XLII. )in rupibus inaccessis vidi &folia legi, Iridem etiam Germanicam, Acer crispum laciniis in acutis mucrones exeuntibus, Mespilum folio rotundiori fructu nioro subdulci maturo, foliisque decusso omni tomento levissimis, quae candida lana obducta Majo M. legeram, Caryophyllum saxatilem g), quem eodem in loco primum invenerat CASPAR BAVHINVS, foliis cruciatis, deorsum replicatis, latis, in rigidum acumen exeuntibus, rubella lanugine in ortu petalorum; quibus notis facile didici eumdem esse Caryophyllum II. CLVSII h), &Caryophyllum sylvestrem flore magno inodoro hirsuto CASPARI BAVHINI i). Tandem &Cotoneaster GESNERI k) ibi nascitur, quem facile demonstrarem, eumdem esse cum ejusdem e) Pin. rer. Britan. p. 97. f) Cat. plant. Cantabr. p. 125. Catal. plant. Angl. p. 242. histor. p. 190. Syn. III. p. 150. Ejus icon exstat apud VAILLANTIVM T. XXXII. f. 4. g) Ita vocabatur, cum distinctionis nomine latifolius &angustisolius in herbario vivo CASPARI BAVHINI. h) Pannon p. 317. histor. p. 282. i) Ad plantam CLVSII. k) Epist. p. 94. dem Chamaemespilo l), nisi idem jam docuisset JOHANNES BAVHINVS m). §.