Latin
CL. LINNAEVSAI)
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quare existimaui, nactum me esse haud obscuram diuersitatis notam, donec sequente aestate, sed emissa iam irreuocabili schedula, comperii, omnia nostra Melampyra eodem modo labium inferius habere tridentatum, manifestius quidem hoc &vulgatius latifolium luteum, &violaceum quod &RIVINI Iconibus exprimitur, 10) obscurius illud coma purpurascente, 11) verum &id satis etiam manifesto. Quare nouo argumento didici, nunquam alienis oculis videndum esse, nunquam praecipitandas obseruationes, quae a serioribus annis maturitatem in vsus publicos exspectant. Frequens in iisdem syluis omnibus est Dentaria heptaphyllos baccifera, quam vbique fere floribus atque siliquis absque vlla sobolis generatione marcescentibus offendi, baccis vero ex aliquot acinis conpactis ad alas foliorum sedentibus. Quae planta quoties superior scapus absque 6) IRH. p. 173. &icon. Characterist. T. 78. D. 7) Method. plant. p. 91. 9) Meth. genuin. p. 108. 10) monop. Irreg. 11) cui labium inferius integrum pingitur a TOVRNEFORTIO I. c. &RIVINO. absque foliis imis pinnatis decerpitur, fit iconi similis, quam pro Corallgidis alia specie videmus apud CORDVM, 1) &pro Dentaria angustifolia baccifera peculiari apud BESLER. Hort. Eyst.