Latin
CL. LINNAEVSAI)
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 28
Unproofread scanNot analysed yet
2) Ex qua nata est spuria species, Dentaria baccifera foliis Ptarmicae CB. repetita sed cum asterisco a RAIO. 3) Obiter etiam notamus in icone, quae a KENTMANNO communicata, adest in CORDO pro Coralloide, 4) male baceas omissas esse foliaque terna depicta; DODONAEVM 5) vero stirpem CORDI, quae certo nostra est, cum pentaphylla, &heptaphylla minus recte coniunxisse: Heluetia enim, vbi plurima nascitur quinquefolia &septifolia DODONAEI, caret baccifera, cuius in vniuersum habitus multo est minor &tenerior, &siliquae, si quidem perficiuntur, exiliores. Sylvas vbi reliquimus, iam proximi oppido CLAVSTHAL, prata humecta offendimus, in quibus inmensa erat vis stirpis, quae insolita specie oculos perstrinxit, quam ipsam sequentibus diebus frequentissimam ad riuulum aie Innerste prope opera metallica, &denuo GOSLARIAE, semper ad aquas vidimus. Radices erant graciles, repentes albae, Caules, alias erecti, procumbebant 1) Hist. Plant. L. II. c. CXI. 2) Aest. Ord. VII. tab. 12. fig. 2. 3) Hist. plant. p1785. 5) Pempt. II. L. I. c. 7. bebant saepe admodum ramosi, glabri caeterum, teretes &striati. Folia virentia varia, ima subrotunda, angulosa, paucis dentibus incisa, subhirsuta: haec ex radice ante natum caulem, &ad laterales stolones.