Latin
CL. LINNAEVSAI)
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 29
Unproofread scanNot analysed yet
In imo caule alia, Barbareae foliis adfinia, praeter bracteam latam sinuatam recipientia aliquot graciles pinnas ad pedunculum eumdem, haec glabra. Superiora denique glabra, sature virentia, ambitu dentato: vltima integra. Flores copiosi ad summos ramos non adpressi caulibus, sed vagi magis. Calyx quadrifolius, pallens. minor petalis. Petala quatuor subrotunda lactea. Siliquae sparsae &a caule recedentes, vnciales &vltra, seminibus increscentibus distinctae, vt pene articulatae videantur. Quae cum viderem, a Turritide vulgari ramosa, cuius fere faciem prae se fert, distinxi facile, foliis &flore maiori: A Leucoio verno perenni albo, cui adfinis videbatur aliquo modo, foliis glabris &pinnatis tenuibus. In scriptis Botanicorum duae obuiae sunt stirpes nostrae similes. Altera Thlaspios generibus cognata planta THALII, 1) cui coniungo Nasturtium montanum Nasturtium Barbareae foliis SCHWENKFELDI 2) C. BAVHINI 3) PARKINSONI 4) RAII, 5) Nasturtiùm Alpinum Barbareae foliis BVRSERI apud C. BAVHINVM. 6) Hercyn. p. 122. 2) Stirp. Siles. p. 145. 3) Pin. 4) Theatr. Bot. p. 828. 5) Catal. stirp. extra Brit. p. 188. Hlist. plant. p. 817. cum Asterisco. HINVM. 6) Atque de hac Thaliana, omissa a recentioribus, neque visa RVPPIO, DILLENIO, LOESELIO &c. dubium nullum erat, quin ipsa stirps nostra esset. Verum in recentioribus scriptis offendi Turritidem minorem foliosam PETIVERI apud RAIVM, 7) quae foliis imis hirsutis, superioribus glabris, siliquis a caule abscedentibus, nostrae satis videbatur adfinis. Sed Icon Brassicae spuriae exilis hirsutioris subrotundis foliis caule magis folioso PLVKNETI 8) admodum a nostra recedit, foliis rotunde dentatis, &habitu erecto, ita vt si adiungas hirsutiem, similior sit Turritidi minori.