Latin
6
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 6
Unproofread scanNot analysed yet
susceperam, similis argumenti, etiam ideo idoneum nupero itineri socium, quod ex utriusque collatione floram Helvetieam cum Hercynica utcunque comparare liceat. Supersunt multa hujus generis itinera, sed ea maturiores curas exspectabunt. Dabam in Georgia Augusta die 31. Octobr. 1739. Pauculos elapsae aestatis dies inpendimus itineri per Hercyniam syluam, quo suprema eius iugater omnino superauimus, vidimus fodinas argentiferas Clausthalienses, antiquissimas Vitrioli, sulphuris, Cupri, Plumbique Venas Montis Rammelii, Montem tandem Bructerum qui in hac boreali Germania altissimus habetur; atque plusculas stirpes collegimus vel lectas olim a THALIO, sed postliminio demum in notitiam Botanicorum reuocandas, vel alioquin non vbique obvias, neque explicatas satis.