Latin
7
Albrecht von Haller, Iter Helveticum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Operae ergo precium duximus vt obscuriores stirpes, adeo incognitas hodie vt pene nouae sint, describeremus, enarraremus dubia synonyma aliarum, vulgatiores demum alias, sed montanas tamen, ipsis saltem nominibus indicaremus. In luco WEENDAE proximo, ad primum a Goesfinga lapidem PETASITES nascitur non visus in Helvetia, &cuiùs nomen difficile fuerit eruere. Nascitur ad purissimam scaturiginem, quae rotas agit molendini comminuendis in Chartam scriptoriam pannis destinati.