Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.11
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.1-11
Not analysed yet
Qui rogo civiles cupiat cognoscere mores,
Haec praecepta legat, quae liber iste tenet.
Scripserat haec inter curas rex Karulus aulae
Albinusque simul: hic dedit, ille probat.
Unum opus amborum, dispar sed causa duorum:
Ille pater mundi, hic habitator inops.
Neu temnas modico lector pro corpore librum:
Corpore praemodico mel tibi portat apis.
KARLUS REX ET ALBINUS MAGISTER.
[1] Quia te, venerande magister Albine, Deus adduxit et reduxit, quaeso ut liceat mihi te de rhetoricae rationis praeceptis parumper interrogare; nam te olim memini dixisse, totam eius artis vim in civilibus versari quaestionibus. Sed ut optime nosti propter occupationes regni et curas palatii in huiuscemodi quaestionibus assidue nos versari solere, et ridiculum videtur eius artis nescisse praecepta, cuius cotidie occupatione involvi necesse est. Verum ex quo mihi paucis tuis responsionibus ianuas rhetoricae artis vel dialecticae subtilitatis claustra partim aperuisti, valde mihi in eas rationes fecisti intentum, maxime quia me in cellaria arithmeticae disciplinae pridie sagaciter induxisti vel astrologiae splendore inluminasti. A. Deus te, domine mi rex Karle, omni sapientiae lumine inluminavit et scientiae claritate ornavit, ut non solum magistrorum ingenia prompte subsequi, sed etiam in multis velociter praecurrere possis, et licet flammivomo tuae sapientiae lumini scintilla ingenioli mei nil addere possit, tamen ne me aliqui inoboedientem notent, tuis promptulus respondeo interrogationibus, et utinam tam sagaciter quam oboedienter.
[2] K. Primum mihi, magister, huius artis vel studii initium pande. A. Pandam penes auctoritatem veterum. Nam fuit, ut fertur, quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur, nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, sed caeca et temeraria dominatrix cupiditas ad se explendam corporis viribus abutebatur. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit quae materia et quanta ad maximas res oportunitas animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo eam meliorem reddere: qui dispersos homines in agris et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit in unum locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit ac mansuetos. Ac mihi quidem videtur, domine mi rex, hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.