Latin
Lines 1.12-1.14
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.12-14
Not analysed yet
[3] K. Unde dicta est rhetorica? A. Apo tou retoreuein ,id est copia locutionis. K. Ad quem finem spectat? A. Ad bene dicendi scientiam. K. In quibus versatur rebus? A. In civilibus, id est doctis quaestionibus, quae naturali animi ingenio concipi possunt. Nam sicut naturale est omnibus se tueri et alium ferire, etiam si armis et exercitatione non didicerint, ita naturale fere est omnibus alios accusare et se ipsos purgare, etiam si exercitatione non didicerint. Sed utilius et promptius utuntur oratione, qui disciplinis instruuntur et usu exercentur; nam omnibus naturale est loqui, at tamen multum excellit alios qui per grammaticam loquitur. K. Bene dicis, magister, etiam omnis vita nostra disciplinis proficit et usu valet, quapropter huius rhetoricae disciplinae regulas pande nobis: iam cotidiana occupationum necessitas cogit nos exerceri in illis: et primum quot sint illius artis partes dic.
[4] A. Artis rhetoricae partes quinque sunt: inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam probabilem reddant: dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio: elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodatio: memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio: pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio. Primum est enim invenire quod dicas, dein quod inveneris disponere, tum quod disposueris verbis explicare, quarto quod inveneris et disposueris et oratione vestieris memoria conprehendere, ultimum ac summum quod memoria conprehenderis pronuntiare.
[5] K. Si rhetorica in causis et quaestionibus civilibus versatur, necesse est, ut mihi videtur, causas ipsas certa habere genera, quae voluissem scire exemplisque mihi monstrari. A. Ars rhetorica in tribus versatur generibus, id est demonstrativo, deliberativo et iudiciali. Demonstrativum genus, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel vituperationem, ut in Genesi de Abel et Cain legitur: Respexit dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain autem et munera eius non respexit. Deliberativum est in suasione et dissuasione, ut in Regum legitur, quomodo Achitophel suasit David citius perdere, et quomodo Chusai dissuasit consilium eius, ut regem salvaret. Iudiciale est, in quo est accusatio et defensio, ut in actibus legimus Apostolorum, quomodo Iudaei cum Tertullo quodam oratore Paulum accusabant apud Felicem praesidem, et quomodo Paulus se defendebat apud eundem praesidem. Nam in iudiciis saepius quid aequum sit quaeritur, in demonstratione quid honestum sit intellegitur, in deliberatione quid honestum et utile sit consideratur.