Latin · ~11 min
Lines 1.25-1.27
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.25-27
Not analysed yet
[16] Ecce habes de locis quaestionum et de statu causarum et de partibus institutionum, quae omnia cotidiano usu natura pandente agnoscis. K. Agnoscam, si naturarum conditor me adiuvaverit, et tamen habeo quod adhuc a te quaeram. A. Quaere quod placeat, pergam quo me ducis. K. Quot personae solent in iudiciis esse? A. Quattuor: accusator causae, defensor causae, testes, iudex. K. Quo quisque utitur officio? A. Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam, nisi forte in laude vel praemii petitione sit causa posita: tunc converso ordine accusatoni extenuatione et defensori amplificatione utendum est.
[17] K. Quot modis fit amplificatio vel extenuatio causae? A. Duobus: ex inpulsione vel ratiocinatione. Inpulsio est, quae sine cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, aegritudo, vinolentia, et omnino omnia, in quibus animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit, et id quod fecit impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit. Ratiocinatio est diligens et considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. Ea dicetur interfuisse tum, cum faciendi aliquid aut non faciendi certa de causa vitasse aut secutus esse animus videbitur, si amicitiae quid causa factum dicitur, si inimici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, denique ut omnia generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi adipiscendive commodi, aut contra reiciundi, diminuendi devitandive incommodi causa.
[18] K. Qualiter accusator vel defensor inpulsione seu ratiocinatione uti debet? A. Ergo accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem id fecisse dicet, ut non mirum videatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit, et exemplis confirmare ante actis, qui simili inpulsu aliquid simile commiserunt. Cum autem non inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incommodi fugerit, demonstrabit et id augebit quam maxime, ut: si gloriae causa, quantam gloriam consecuturam existimarit; item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quicquid erit, quod causae prodesse dicet, id summe augere debebit. Defensor autem ex contrario primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet, aut si fuisse concedet, extenuabit et parvulam quandam fuisse demonstrabit, aut non ex ea solere huiusmodi facta nasci docebit. Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum fuisse aut parvum aut aliis maius esse, aut nihilo sibi maius quam aliis: aut incommodum sibi maius quam commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod subeatur, conparandum. Qui omnes loci similiter in incommodi quoque vitatione tractabuntur.