Latin · ~11 min
Lines 1.28-1.29
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.28-29
Not analysed yet
[19] K. Quia personas causarum dixisti, dic, obsecro, loca singularum. A. Dicam, licet hoc non tantum ad artis praecepta pertineat, quantum ad officii decorem. Iudex in tribunali, causa in medio ante eum ad laudem vel ad poenam posita, ut forte patriae defensio vel proditio: accusator ad sinistram causae et defensor ad dextram, testes retro. K. An insignia sua singulae ex illis habent? A. Habent. Iudex sceptro aequitatis armandus est, accusator pugione malitiae, defensor clypeo pietatis, testes tuba veritatis. K. Etiam his omnibus causae adiacentibus circumstantiis repertis, quid tunc quaerendum est, magister? A. Quid nisi singulae totius causae partes? K. Quae vel quot illae sint, audire desidero. A. Sex enim sunt partes, per quas ab oratore ordinanda est oratio causae: exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio.
[20] K. Quid est exordium? A. Oratio animum auditoris idonee conparans ad reliquam dictionem. K. Quomodo hoc efficitur? A. Primo ut benivolum, attentum, docilem efficias auditorem. K. Ut mihi videtur, hoc summe curandum est, ut benivolus, attentus, docilis efficiatur auditor: sed quonam modo hoc idem effici possit, velim scire. A. Quattuor ex locis benivolentia conparatur, ab nostra, ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa. Ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus, si crimina inlata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus, si quae incommoda acciderint aut quae instent difficultates proferemus, si prece et obsecratione humili ac supplici utemur. Ab adversariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in contemptum adducemus. In odium ducentur, si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur: in invidiam, si vis eorum, potentia, divitiae, cognatio, pecuniae proferentur, atque eorum usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam causae suae confidere: in contemptum adducentur, si eorum inertia, neglegentia, ignavia, desidiosum studium et luxuriosum otium proferetur. Ab auditorum persona benivolentia captabitur, si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae proferentur, ut nequaquam assentatio nimia significetur, si de iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii et auctoritatis expectatio sit ostenditur: a rebus, si nostram causam laudando extollemus, aliorum causam per contemptum deprimemus. Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos qui audiant aut ad aliquos inlustres homines aut ad deos immortales aut ad summam rei publicae pertinere, et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos, atque exponemus iudicationem aut iudicationes, si plures erunt. Dociles auditores faciemus, si aperte ac breviter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. Sed qui bene exordiri volet, primo necesse est ut suae causae genus diligenter agnoscat.