Latin · ~10 min
Lines 1.30-1.31
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.30-31
Not analysed yet
[21] K. Quot sunt causarum genera? A. Quinque: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus: admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt: humile, quod neglegitur ab auditore et non magnopere attendendum videtur: anceps, in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benivolentiam pariat et offensionem: obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est implicata. K. An semper perspicue exordiri debet orator? A. Aliquando perspicue, aliquando per circuitionem. Perspicua oratio est, cui mox animus auditoris favet, ut in honesto genere causae est: illa vero, quae per circuitionem fit, clam subit animum auditoris, ut in humili, ancipiti vel obscuro causae genere faciendum est. Sed hoc sciendum est, quod exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet habere et omnino omnia quae ad dignitatem pertinent, ostentationis vero et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem et oratori adimit auctoritatem.
[22] K. Ecce habeo quo modo exordiri debeat causa, nunc narrationis textum expone. A. Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio, quae tria debet habere, id est ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis erit, si unde necesse est, inde initium sumat, et non ab ultimo repetetur, et si cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur; nam saepe satis est quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum sit factum: et si non longius quam opus est in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam transiet oratio, et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo quod dictum sit, id quod non sit dictum intellegatur, et si non modo id quod obest, verum etiam id quod nec obest nec adiuvat praeteribitur: et non minus rerum non necessariarum quam verborum multitudine supersedendum est. Aperta autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur res, ut gestae erunt aut ut potuisse geri videbantur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse quae solent apparere in veritate, si personarum dignitates servabuntur, si causae factorum exstabunt, si fuisse facilitates faciundi videbuntur, si tempus idoneum, si spatii satis, si locus oportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur, si res et ad eorum qui agent naturam et ad vulgi rumorem et ad eorum qui audient opinionem accommodabitur.