Latin · ~14 min
Lines 1.50-1.52
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.50-52
Not analysed yet
[41] K. Quid est quod paulo ante corporis moderationem dixisti esse servandam? A. Dixi, quia necessarie observandum est, ut recta sit facies, ne labra detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictus distendat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata cervix, neque elata aut depressa supercilia. Infinitum enim in his quoque rebus momentum est, quia nihil potest placere, quod non decet et, ut ait Marcus Tullius, caput artis est decere quod facis. Labra lambere vel mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus esse debeat eorum motus; ore enim magis quam labris loquendum est.
[42] K. Haec, venerande magister, iocunda esse et honesta fateor mihique multum placabilia: sed, ut video et intellego, iugem exercitationem et cotidianum usum postulant, et ad plenam consummationem nisi continua meditatione et instanti exercitatione non possunt pervenire, sine qua nullam disciplinam inlustrem esse puto. A. Ita est, domine mi rex, ut dicis; nam exercitatio ingenium et naturam saepe vincit, et usus omnium magistrorum praecepta superabit. Quamobrem inventio et dispositio et elocutio et memoria et pronuntiatio usu acri et exercitatione intentissima convalescant; naturae enim vicem paene obtinet consuetudo. Nam in arte qualibet exercitata consuetudo confidentiam constantiamque procreat, sine qua nil ars proficit. Quid enim timidis arma? Amet laudem iuvenis, magnumque esse sciat multis tacentibus solum audiri; nam licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Discat ab adulescentia non reformidare ante multos loqui, ut eum nec metus frangat nec ultra modum reverentia retardet, ut, dum omnibus oratoris sit opibus instructus, animi quoque praestantia et oris fiducia illi non desit.
[43] K. Quapropter, ut mihi videtur, illis sermocinandi ratio, qui causis civilibus et negotiis saecularibus interesse aestimandi sunt, mox a pueritia multo studio habenda est vocis quoque et verborum exercitatio, ut ab ineunte aetate adsuescat vocis fiducia et verborum copia et decenti corporis motu, ut sine formidine faciat in publicis quaestionibus, quod cum consuetudine gessit in privatis. A. Vere intellegis et optime prosequeris. Nam ut in castris miles, sic in domo orator debet erudiri, ut quod solus exercuerat, inter multos facere non formidet. K. Iam quoque necesse esse video, ut domesticus usus cavere incipiat, quod publicus conventus detrahere possit. Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet qui honestis inter alienos loqui desiderat, cum in omni parte vitae honestas pernecessaria est, maxime in sermonibus, quia fere cuiusque mores sermo probat, nisi tibi, magister, aliud videatur. A. Mihi vero de hac re nil aliud videri potest, ac ideo consuetudinaria sermocinatione verba sint lecta, honesta, lucida, simplicia, plano ore, vultu quieto, facie conposita, sine inmoderato cachinno, clamore nullo prolata. Nam bonus modus est in loquendo, tamquam in ambulando, clementer ire, sine saltu, sine mora, quatenus omnia medii moderaminis temperantia fulgeant, quae est una de quattuor virtutibus, de quibus ceterae quasi radicibus procedant virtutes, in quibus animae est nobilitas, vitae dignitas, morum honestas, laus disciplinae. K. Intellego philosophicum illud proverbium non solum moribus, sed etiam verbis esse necessarium. A. Quodnam? K. Ne quid nimis. A. Est et vere est in omni re necessarium, quia quidquid modum excedit, in vitio est. Ideo virtutes in medio sunt positae, de quibus tuae venerandae auctoritati plura dicere potuissem, si non disputatio nostra ad finem festinaret, et si non superfluum videretur tecum de virtutibus agere, quem virtutum non tantum scientia, sed etiam ornat efficientia.