Latin · ~11 min
Lines 1.53-1.54
Alcuin, Disputatio de Rhetorica 1.53-54
Not analysed yet
[44] K. Non tamen te, magister, prius dimittam calamum responsionis claudere, quam mihi nomina et partes quattuor virtutum exponas, quas radices aliarum esse virtutum dixisti. Paulo ante inter nos constitit, sermocinationis exercitationem esse necessariam: in quo melius est habendum sermonis studium quam in virtutum excellentia, quae utrumque et scribentibus et legentibus multum prodesse valet? A. Prodest, ut dicis, domine mi rex, sed inter utrumque coartor; nam succinta brevitas pauca postulat et res ardua plura desiderat. K. Tempera te in utrumque, ne aut prolixitas fastidium aut brevitas ignorantiam generet. A. Primo sciendum est, quod quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter aliud emolumentum expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem amandae sunt et exsequendae. K. Has ipsas res magnopere velim cognoscere. A. Hae sunt: virtus, scientia, veritas, amor bonus. K. Numquid non has christiana relegio adprime laudat? A. Laudat et colit. K. Quid philosophis cum his? A. Has intellexerunt in natura humana et summo studio coluerunt. K. Quid tunc distat inter philosophum talem et christianos? A. Fides et baptismus. K. Prosequere tamen philosophicas definitiones de virtutibus et primum dic, quae sit ipsa virtus. A. Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas. K. Quot habet partes? A. Quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.
[44] K. Quae est prudentia? A. Rerum et naturarum scientia. K. Quot habet partes? A. Tres: memoriam, intellegentiam, providentiam. K. Harum quoque definitiones dicito. A. Memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt: intellegentia, per quam ea perspicit quae sunt: providentia, per quam futurum aliquid praevidetur ante quam fiat. K. Iustitiae rationem expone. A. Iustitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem: in hac divinitatis cultus et humanitatis iura et aequitas totius vitae conservatur. K. Eius quoque partes pande. A. Partim illa est ex naturae iure, partim ex consuetudinis usu. K. Quomodo ex naturae iure? A. Quia partes illius quaedam naturae vis inserit, ut relegionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. K. De his singulis lucidius aperi. A. Relegio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam ceremoniamque affert: pietas, per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolis officium et diligens tribuitur cultus: gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur: vindicatio, per quam vis aut iniuria et omnino omne quod offuturum est defendendo aut ulciscendo propulsatur: observantia, per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur: veritas, per quam ea quae sunt aut ante fuerunt aut futura sunt dicuntur. K. Quomodo ex consuetudinis usu iustitia servatur? A. Ex pacto, pari, iudicato et lege. K. Plus quaero et de his quoque. A. Pactum est, quod inter aliquos convenit: par in omnes aequabile est: iudicatum, quod alicuius magni viri aut aliquorum sententiis constitutum est: lex est omni populo scriptum ius, quid cavere vel quid observare debeat.