Latin · ~7 min
1.42 to 1.54
Alcuin, Propositiones 1.42-54
Not analysed yet
Est campus qui habet in longitudine pedes CC, et in latitudine pedes C. Volo ibidem mittere oves; sic tamen ut unaquaeque ovis habet in longo pedes V, et in lato pedes IV. Dicat, rogo, qui valet, quot oves ibidem locari possint? I. Sequitur solutio de limace. In leuca una sunt mille quingenti passus; VII pedes, �X�C unicae. Quot unicae, tot dies fuerunt, qui faciunt annos CCXLVI, et dies CCX. II. Solutio de eadem propositione Qui imprimis ab illo visi sunt, fuerunt XXXVI. Alii tantum LXXII. Medietas medietatis XVIII. Et hujus numeri medietas sunt VIIII. Dic ergo sic: LXXII et XVIII fiunt XC. Adde VIIII, fiunt XCVIIII. Adde loquentem et habebis C. III. Solutio de ciconiis XXVIII et XVIII, et tertio sic; fiunt LXXXIIII. Et medietas tertii fiunt XIIII. Sunt in totum XCVIII. Adjectis duobus, C apparent. IV. Solutio de equis. XL equi erant, qui pascebant. Alii tantum fiunt LXXX. Medietas medietatis hujus, id est, XX, si addatur, fiunt C. V. Solutio de emptore. Fac VIIII scorfas et unum verrem in quinquaginta quinque denariis; et LXXX porcellos in XL. Ecce porci XC. In residuis V denariis, fac porcellos X, et habebis centenarium numerum in utriusque. VI. Solutio de porcis. Imprimis CCL porci erant, qui C solidis sunt comparati, sicut supra dictum est, in duobus solidis V porcos: quia sive quinquaies quinos, sive quinquies L dixeris, CCL numerabis. Quibus divisis unus tulit CXXV, alter similiter. Unus vendidit deteriores tres semper in solido; alter meliores duos in solido. Sic evenit, ut is qui deteriores vendidit, de CXX porcis XL solidos est consecutus. Qui vero meliores, LX solidos est consecutus; quia de inferioribus XXX semper in X solidis; de melioribus vinginti autem in X solidis sunt venundati: et remanserunt utriusque V porci, ex quibus ad lucrum IIII solidos et duos denarios facere potueunt.