Latin · ~7 min
1.55 to 1.68
Alcuin, Propositiones 1.55-68
Not analysed yet
VII. Solutio. Aurum pensat uncias novem: argentum ter uncias VIIII, id est, libras duas et tres uncias. Aurichalcum pensat ter libras duas et III uncias, id est, libras VI et VIIII uncias. Stannum pensat ter libras VI, et ter uncias VIIII, hoc est, libras XX, et III uncias. VIIII unciae, et II librae cum III unciis: et VI librae cum VIIII unciis: et XX librae cum III unciis adunatae, XXX libras efficiunt. Item aliter ad solidum. Aurum pensat solidos argenteos XV. Argentum ter XV. id est, XLV. Aurichalcum ter XLV, id est, CXXV. Stannum ter CXXXV, hoc est, CCCCV. Junge CCCCV, et CXXXC: et XLV: et XV; et invenies DC, qui sunt librae XXX. VIII. Solutio. Per primam fistulam �I�I�I DC sextarii cucurrerunt. Per secundum �I�I CCCC. Per tertiam �I CC. IX. Solutio. De quadringentis octogesima pars V sunt; et centesima IIII. Sive ergo octuagies V, sive centies IIII duxeris, semper CCCC invenies. Tot sagi erunt. X. Solutio. Decima pars sexagenarii VI sunt. Decima vero quadragenarii IIII sunt. Sive ergo decimam sexagenarii, sive decimam quadragenarii decies miseris, centum portiones VI cubitorum longas; et IIIIcubitorum latas invenies. XI. Solutio ejusdem. Verbi gratia: si ego accipiam sororem socii mei, et ille meam, et ex nobis procreentur filii; ego denique sum patruus filii sororis meae; et illa amita filii mei. Et ea propinquitate sibi invecem pertinent. XII. Solutio. Tres igitur sunt filii, et XXX ampullae. Ampullarum autem quaedam X sunt plenae, et X mediae, et X vacue. Duc ter decies; fiunt XXX. Unicuique filio veniunt X ampullae in portionem. Divide autem per tertiam partem, hoc est, da primo filio X semis ampullas, ac deinde da secundo V plenas et V vacuas. Similiter dabis tertio, et erit trium aequa germanorum divisio tam in oleo, quam in vitro.